Syzygium malaccense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Jambosa domestica.jpg

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Myrtales 
Familia : Myrtaceae 
Subfamilia : Myrtoideae 
Tribus : Syzygieae 
Genus : Syzygium 
Species : S. malaccense 
Syzygium malaccense 
(L.) Merr. & L.M.Perry  
Conservationis status
R

Rare (NCA)
Synonyma
Eugenia malaccensis
Jambosa domestica Blume

Syzygium malaccense, vel Eugenia malaccensis, vel Jambosa domestica (Indonesiane: jambu bol 'globus guava'; Anglice: Malay apple, mountain apple, plum rose, pomarosa, et pommerac; Havaiane: ʻohiʻa ʻai; Samoane et Tongane: nonu fiʻafiʻa), est gravis familiae Myrtacearum planta florens, in Malaysia nata, sed per zonas tropicales ab hominibus introducta, praecipue in insulas Oceaniae et Maris Caribici.

Planta est arbor quae in caelis tropicis viget quibus pluvia est annua plus quam 152 cm. Crescit in altitudinibus variis, a maris aequo ad 2740 metra. Arbores altitudinem a duodecim ad duodeviginti metra attingunt. Aestate ineunte florescunt, et fructus ferunt tres menses post. Fructus est oblongus et plerumque atrosanguineus, sed aliquibus varietatibus est pellis alba vel rosea. Caro est alba, et magnum semen cingit.

In Insulis Cook, Samoa, et Tonga, homines infusionem foliorum contusorum corticisve rasi ad inflammationes oris curandas parant; etiam folia mandunt iusque sorbent, vel ius per os infantis stillant (Whistler 1996:84).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
  • Georgius Everhardus Rumphius, Herbarium Amboinense (Amstelaedami: Chanquion, 1741-1750) vol. 1 pp. 121 et 125, tab. 37-38; cf. E. D. Merrill, An Interpretation of Rumphius's Herbarium Amboinense. Manilae: Department of Agriculture and Natural Resources, Bureau of Science, 1917 p. 398
Eruditio recentior
  • Fruit-bearing Forest Trees: technical notes. (FAO Forestry Paper, 34.) Romae: Food and Agriculture Organization, 1982. Textus
  • Whistler, W. Arthur. 1996. Samoan Herbal Medicine. Honolulu: Isla Botanica. ISBN 0-9645426-2-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!