Stephanus Permiensis
Jump to navigation
Jump to search
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1340; Ustiuga, Ducatus Rostoviensis
Obitus: 26 Aprilis 1396; Moscua
Patria: Moscovia
Obitus: 26 Aprilis 1396; Moscua
Patria: Moscovia
Officium
Munus: explorator, sacerdos
Consociatio
Religio: Ecclesia Orthodoxa
Memoria
prelate (feriae die 26 Aprilis)
Sanctus Stephanus Permiensis (Russice Стефан Пермский, lingua Komiensi Перымса Степан) natus c. anno 1340 Ustiugae Magnae et mortuus die 26 Aprilis anni 1396 Moscuae, sanctus est Ecclesiae Russicae orthodoxae, quae memoriam eius colit die 26 Aprilis (vel 9 Maii calendario Gregoriano). Komienses adhuc paganos baptizavit, sacerdote eorum Pam in contentione de betula sacra victo. Linguam Graecam edidicit et sanctam Scripturam vertit lingua Komiensi, ad quam versionem abecedarium Komiense antiquum invenerit, Abur nominatum. Imaginem sacram pinxisse dicitur adhuc servatam, quam Trinitatem Zyrianicam[1] appellant. Anno 1383 episcopus Permiensis factus est.
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Permiensem spectant. |