Radius Schwarzschildianus

E Vicipaedia
Radius Schwarzschildianus.
"Umbra foraminis nigri" (regio aterrima? in hac imagine) radium habet circa dupli radii Schwarzschildiani.

Radius Schwarzschildianus est parametrum physicum quod in metrica Schwarzschildiana(en)(d) radium horizontis eventuum foraminis nigri indicat. Cuique massae est suus peculiaris radius Schwarzschildianus (exempli gratia, radius Schwarzschildianus Telluris est 0.887 cm), et quaeque massa intra sphaeram sui radii Schwarzschildiani compressa foramen nigrum appellatur.

Nomen radii Schwarzschildiani in honorem astronomi Caroli Schwarzschild(en)(de)(d) electum est, qui solutionem exactam theoriae relativitatis generalis ad casum foraminum nigrorum non rotantium attinentem computavit.

Radius Schwarzschildianus per sequentem aequationem computatur,

ubi G est constans gravitatis, M est massa corporis, et c est celeritas lucis.[1][2]

Tamquam formula ostendit, sic cum massa crescat densitas foraminis nigri decrescit, ergo omni densitati (ρ) est suus peculiaris radius Schwarzschildianus:

Exempli gratia, densitas aquae est 1000 kg/m3, ergo maxima sphaera aquea quae non fit foramen nigrum radium habet 400920754 km (circa 2.67 UA). Si densitas universi aestimatur 8.5 × 10−27 kg/m3, maximus radius qui foramen nigrum non gignit est circa 14545269281 annorum luce mensorum, qui etiam est fere radius universi observabilis.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni