Stella Matutina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gymnasium iesuitarum maxime notum - Stella Matutina Campitempli in Austria
Conservatorium hodiernum ad fluvium Ill situm, quod Petrus Hutter anno 1899 aedificavit

Stella Matutina nomen erat collegii notissimi Campitempli quod a iesuitis dirigebatur. Anno autem 1934 pars in pristinum Monasterium San-Blasianum translata est. Instructio scholastica anno 1979 terminata est, quo Conservatorium Cisarulanense portas in situ patefecit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Schola citata quasi in vestigiis est Collegii Sancti Michaelis Friburgi Nuithonumanno 1596 a Petro Canisio ipso conditi [1] necnon collegiorum Ingolstadii, Monaci et Aeniponti. Post iesuitarum expulsionem ex Helvetia papa Pio IX annuente anno 1856 institutum novum Campitemplense erexerunt. Annis inter 1649 et 1773 (ante ordinis istius admirabilis suppressionem) iam ludi Campitemplense ad Sanctum Nicolaum exsistebat. Clemente Faller provinciae Germanicae ductore in castris priscis schola nova fundata est quam frequentaverunt discipuli e terris Theodiscis et aliis civitatibus oriundi (e.g. e Britannia Maiore, Statibus Unitis). Magistri tam ecclesiastici quam laici fuerunt. Anno 1872 in Francia iesuitis instructio omnis interdicta est atque similia atrocia in Borussia fiebant, unde discipuli novi e civitatibus citatis quasi exsules in Austriam advenerunt.

Usque Primum bellum mundanum in schola vere internationali lingua Latina vinculo inter alumnos natione diversos erat. Bello autem finito multitudo Theodisca erat. Inspectio publica ex anno 1868 pro iesuitis vigebat absolutoriis scholasticis cunctis approbandis. Anno 1931 plus quam quingenti iuvenes educabantur.

Instructoria qualitas vere egregia erat: magistri optimi saepe Roma e Pontificia Universitate Gregoriana venerunt sive eo postea vocati sunt. Periodica viginti sex variarum facultatum (e.g. de theologicis, de scientiis naturalibus, de iurisprudentia) in collegio edita sunt. Achilles Ratti et Ludovicus Pastor saepe studiorum caussa se Campitemplum conferebant.

Discipulorum plurimi in hospitio meritorio degentes nobili genere nati erant. Res athleticae quoque magni aestimabantur, e.g. natatio in piscina propria et pediludium.[2] Quinta pars discipulorum annis inter 1896 et 1938 ordinationem sacerdotalem recepit, e quibus multi Societatem Iesu intraverunt.[3] Beatus Carolus I imperator cum uxore Zita de Bourbon-Parma scholam mense Iunio 1917 visitaverunt.

Post annum 1938, quo Austria a Germanis invasa est, schola clausa est et ratiocinatoribus publicis, postea nosocomis, vacavit. Multi autem scholastici se socialismo nationali opponebant (e.g. Augustinus Rösch) vel martyres conscientiae factae sunt (velut pater Alfredus Delp, studiorum et athleticarum praefectus, et Aloysius Grimm). Autumno 1946 Helvetis succurrentibus refundatio feliciter evenit et anno 1956 iam plus quam trecenti alumni instruebantur. Anno autem 1979 iussu Petri Arrupe praeposito generali institutum abolitum est et schola musica conclavia sibi assumpsit.

Discipulorum duo milia (accurate: 2047) annis inter 1946 et 1979 hic illuminabantur. Eis patriae fuerunt Austria, Germania, Italia, Provincia Bauzanensis, Francia, Lichtenstenum, Britannia Maior, Batavia, Suecia, Civitates Foederatae Americae et Brasilia.

Noti magistri alumnive[recensere | fontem recensere]

Domus portarii cum Castello Schattenburg retro

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Post unum annum ibidem naturae concessit.
  2. Fama fert alumnos Stellae Matutinae Britannicos ludum pedibus follique in Austriam importavisse.
  3. Josef Knünz: 100 Jahre Stella Matutina 1856-1956, Brigantii 1956

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stella Matutina (ed.): 75 Jahre Stella Matutina. 3 Bände. Band I: Abhandlungen von Mitgliedern des Lehrkörpers. Band II: Abhandlungen von ehemaligen Zöglingen. Band III: Stellazeiten und Stellaleben, geschildert von Zöglingen. Selbstverlag, Campitempli 1931.
  • P. Alex Blöchlinger SJ: Die Bewegte Geschichte des Kollegs Stella Matutina von 1856–1938 und 1946–1979. Bucher, Hohenems 2006, ISBN 978-3-902525-52-9.
  • P. Alex Blöchlinger SJ: 150 Jahre seit Gründung der Stella Matutina. In: Feldkirch Aktuell. Campitempli, mense Iunio 2006.
  • P. Otto Faller SJ: 25 Jahre Kolleg St. Blasien. In: Kollegbrief 1959. Hrsg. Kolleg St. Blasien. Sankt Blasien 1959, S. 20–25.
  • P. Josef Stiglmayr SJ: Festschrift zur Feier des Fünfzigjährigen Pensionats U L F Stella Matutina in Feldkirch. Campitempli, 1906.
  • Bernhard Löcher: Das österreichische Feldkirch und seine Jesuitenkollegien ‚St. Nikolaus‘ und ‚Stella Matutina‘. Mainzer Studien zur Neueren Geschichte Bd. 22, Francofurti ad Moenum 2008.
  • P. Anton Ludewig SJ: Briefe und Akten zur Geschichte des Gymnasiums und des Kollegs der Gesellschaft Jesu in Feldkirch (1649–1773). In: Jahresberichte des Privatgymnasiums Stella Matutina (1908–1911).
  • P. Jón Svensson SJ: Wie ich den kleinen Zöglingen in der Stella matutina, Oktober 1916, die Exerzitien gab. Sonderdruck aus den Mitteilungen aus der Deutschen Provinz, Nr. 60, Ostern 1917. 13 bls. Roermond.
  • Brigitte Behal: Kontinuitäten und Diskontinuitäten deutsch-nationaler katholischer Eliten im Zeitraum 1930–1965., Vindobonae 2009.
  • P. Albert Heitlinger SJ: Über alte Jesuitenkollegien und ihre Pädagogik. In: Kollegbrief, 100 Jahre Stella Matutina 1856–1956. Teutsch, Brigantii 1956.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Stellae Matutinae spectant.