Zita de Bourbon-Parma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Zita Maria delle Grazie de Bourbon-Parma (nata in Camaiore die 9 Maii 1892, obiit Zizers die 14 Martii 1989) fuit coniunx imperatoris Caroli primi Austriae et de causa ab 1916 ad 1918 ultima imperatrix Austriae et ultima regina Hungariae.

Origo[recensere | fontem recensere]

Pater Zitae, Robertus de Palma, post caedem patris sui anno 1854 ultimus dux de Parma erat. Cum ei solum sex annorum erant, sua mater Louise Marie Thérèse d'Artois regnabat. Ob motum unitatis Italiae huic cum suis liberis  migranda fuit ad Helvetiam und inde pervenit in exilium ad Austriam Inferiorem, ubi Robertus crevit.

Post primum matrimonium Roberti, in quo duodecim liberi nati sunt, in matrimonium ducit Mariam Antoniam de Lusitania, filia de rege Michaele primo de regibus Braganza et sua coniunx regis filia Adelheid de Löwenstein-Wertheim-Rosenberg. Cum ea iterum duodecim liberi habuit; ac quintus infans Zita nata est. Familia vixit in propria regia prope Neunkirchen in Austria Inferiore.

Frater Zitae, Franciscus Xaverus de Bourbon-Parma post exstinctionem lineae Carolae de familia Hispanica anno 1936 caput motus Caroli. Anno 1952 Franciscus coronam Hispanicam voluit, quo sub nomen Javier ac succesor regni secundam dinastiam Carolam condidit.

Pueritia et Adulescentia[recensere | fontem recensere]

Zita de Bourbon-Parma annos adulescentes

Zita de Bourbon-Parma die 9 maii 1892 in villa Borbone delle Pianore in Camaiore apud Lucam in Italia nata est. Ea in communitate cum suis fratribus et sororibus polylingue crevit. Cum lingua Francogallica sermo communis in familia esset, saepe cum patre linguam Italianam et cum matre linguam Germanica loquebatur. Primum dimidium annis familia semper in Pianore, secundum in Schwarzau egit. Rogatum de nationalitate familiae, pater Zitae respondit: Sumus duces Francogallici, qui in Italia regnaverunt.

Zita linguam Germanicam in monasterio Zangberg excoluit. Denique ac imperatrix linguam in scribendo et diciendo perfecte scivit. Ab anno 1903 ad annum 1908 scholam monasterii frequentavit. In annos scholae non solum in linguas alienas modernas docebatur, sed etiam in mathematicam, geographiam, historiam, naturam et musicam.

Post tempus in monasterio Zita ad breve tempus as suam familiam fuit et deinde excoluit suam eruditionem in abbatia Ordinis Santi Benedicti St. Cécile in insula Vecta. Ad istud tempus prior monasterii sua avia Adelheid de Löwenstein-Wetheim-Rosenberg erat. In istud severum monasterium se dedicavit theologia et philosophia et excoluit sus scientias in lingua Britannica. Incepit cantare cantum gregorianum et canere organo. Duri studii et caeli causa, sua valetudo depravavit, ut de sua familia ad Franzensbad in Boihaemo pro commoratione curationis mitteret.

Ibi anno 1908 Zita archiducem Carolum de Austria melius cognovit. Cum ea eum iam cognosceret ex diebus infantiae, Carolus non ei studuit, cum etiam puer esset. Vero anno 1910 Carolus benevolentiam ad eam sensit.

Vita cum ultimo imperatore[recensere | fontem recensere]

Nuptiae et fundatio familiae[recensere | fontem recensere]

Nuptiae in Schwarzau (1911)

Cum imperator Franciscus Iosephus I ex consiliis nuptiarum Caroli quaereret, qua de grave significatione pro dinastia erant, Carolus suam aviam archiducissam Mariam Theresiam, quae quoque Zitae propinqua erat, rogavit publicare sua relatio Zitae. Quia actum est de una regis filia de aequo statu et quia familia Zitae iam non regnabat et itaque non timuit conflictiones cum aliis civitatibus, imperator nuptias approbavit.

Die 13 iunii 1911 in villa delle Pianore apud Lucam sponsalia regis filiae cum duce austriaco accidit. Post mortem sui patris, archidux Otto, anno 1906, Carolus post Franciscum Ferdinandum numerus duo successionis regni. Die 21 octobris 1911 nuptiae in regia Schwarzau celebratae sunt. Imperator Franciscus Iosephus et suus successor quoque nuptiis affuerunt. Una res certa erat: Si Carulus non ante Franciscum Ferdinandum mortus esset, is in dua aut tria decennia imperator esset, quia liberi Francisci Ferdinandi non successores regni erant.

Die 20 novembris 1912 primus filius Zitae et Caroli, archidux Otto, in villa Wartholz apud Reichenau natus est. Anno 1913 imperator iis regiam Hetzendorf apud Vindobonam ac domicilium dedit, ut Carulus imperatorem et successorem accolere potuisset.

Coniunx successoris[recensere | fontem recensere]

Post caedem Francisci Ferdinandi die 28 iunii 1914 in Seraio, Carolus successor factus est. Imperatori iam paene 84 anni erant. Subitum factum erat, ut Carolus et Zita decennia prior regnarent quam putavissent. Ambo semper sub attentionem publici erant. Post declerationem belli, qua ad primum bellum mundanum duxit, Franciscus Iosephus I. Zitam et liberos eius rerem securitatis causa ad regiam Schönbrunn arcessivit, quia Carolus causarum militarium causa non saepe in Vindobona erat. Zita gravem pessimismum de futuro regni expressit.

Imperatrix et regina[recensere | fontem recensere]

Zita cum suo maritu et suo maximo filio Otto post coronationem regalem in Hungaria (1916); Carolus sancta corona Stephani vestitum fuit.

Cum Franciscus Iosephus die 21 novembris 1916 mortus esset, Karl ex lege imperator Austriae et rex Hungariae et Boihaemi erat. Die 30 decembris 1916 imperator Carolus I. per desiderium regni Hungariae in Budapestino ad ad regem Carolum IV. de Hungaria coronatus est, sed Zita ipsa non coronata est. Primogenitus Caroli et Zitae, quadrimus dux Otto, nunc seccessor Austriae et Hungariae erat.

In proximos annos Zita gravi influentiae  imperatorem tribuit, quod non erat cottidianum in regnum

Frater Zitae ac nuntius ad entente[recensere | fontem recensere]

Ad prohibendum finis civitatis, vere anno 1917 Carolus I et Zita clam pacem cum hostibus constituere conati sunt sine includere imperium Germanicum ac maximus socius. Falsa informatio publicata ministri Ottokaris de Czernin praeses ministrorum Francogalliae Georges Clemenceau ad publicationem litterarum secretarum coegit, cui nomen Sixtus-Litterae erant. Ea de causa imperator famam ante Germaniam laesit.

Opinio de declaratione renuntiationis[recensere | fontem recensere]

Die 11 novembris 1918, duo dies post renuntiationem imperatoris Germaniae, Gulielmus II, praesens ministrorum Austriae, Henricus Lammasch, Caroli descriptionem de renuntiatione in negotiis civitatis dedit. Imperatrix Zita credidit, quod declaratio imperii dispositio esset et quam de cause vetuit:

Numquam! Princeps non leges ad regnandum perdere potest. Id deinde violentia est, quae approbationem excludit. Numquam imperium deponere - libenter hic tecum cado - deinde Otto veniet et si nos omnes cadamus - etiam alli Habsburgi sunt.

Tamen Carolus I. declarationem subscripsit, sed secundum propriam opinionem non inperium deposuit et itaque etiam imperatorem Austriae esse credidit.

Imperatoria familia regiam de Schönbrunn vespere die 11 Novembris reliquerunt, quia Carolus in regia, quae civitati erat, post suam renuntiationem functionium civitatis non iam manere voluit. Transmigraverunt regiam de Eckartsau apud Vindobonam. Die 12 Novembris Austria Germanica per concilium nationalem rem publicam declarata est. Die 13 Novembris 1918 Carolus in Eckartsau declarationem renuntiationis per Hungariam subscripsit. 

Exilium in Helvetia et in Insula Materiae[recensere | fontem recensere]

Die 23 Martii 1919 Carolus et Zita cum honoribus militaribus vale dicti cum sua familia ad exilium in Helvetiam per tramen iter fecerunt et ibi die 24 Martii advenerunt.

Die 3 Aprilis 1919 concilio nationali lex habsburgensis decreta est, secundum eum Carolo et aliis sociis familiae regalis non iam ingrediundum est, si ii non ac cives rei publicae confitentur.

Mors et funus[recensere | fontem recensere]

Sarcophagus ultimae imperatricis anno 2008 in sepulcro imperatorio in Vinobona

Post suam mortem anno 1989 capulus cum condito corpore Zitae in Austriam latus est et in sepulcro imperatorio de Vinobona humatus est. Cors apud id sui mariti in un sacello in monasterio de Muri conservatum est, ubi quoque sepulchrum suarum stirpium est. Die 10 decembris 2009 incepit actio beneficationis sub moderationem episcopi Cenomani.

Titulus[recensere | fontem recensere]

Ac imperatrix Zitae de Bourbon-Parma titulus erat:Zita, imperatrix de Austria, coronata regina de Hungaria, regina de Boihaemio, Dalamtia, Croatia, Slavonia, Galicia, Lodomeria et Ilyrico, regina de Hierosolyma, archiducissa de Austria, Magna Ducissa de Tuscia et de Cracovia, ducissa de Lotharingia et de Bar, de Salisburgo, Styra, Carinthia, Carniola et de Bucovina, magna princeps de Transsilvania, Marchia de Morovia, ducissa de Silesia Inferior et Superior, Placentia et Guastalla, de Osvecimia et de Zator, Teschen, Foro Iulii, Rausio et Iadera, comitissa de Habsburgo et Tirole, de Kyburg, Goritia et Gradisca, princeps de Tridentina et Brixino, marchia de Lusatia Inferior et Superior et Histria, comitessa de Hohenems, Campitemplo, Brigantio et Sonneberg, domina deTergeste, de Acruvio et de Marca Vindica, woiwoda magna de Serbia, infans de Hispania, regis filia de Lusitania et de Parma.

Honores[recensere | fontem recensere]

  • Astrum Zita anno 1909 de Johann Palisa invenit et ad honorem Zitae nominavit.

Liberi[recensere | fontem recensere]

  • Otto de Habsburgo (*die 20 novembris 1912; † die 4 iulii 2011)
  • Adelheid (* die 3 ianuaii 1914; † die 3 octobris 1971)
  • Robertus (* die 8 februarii 1915; † die 7 februarii 1996)
  • Felix (* die 31 maii 1916; † die 6 septembris 2011)
  • Carolus Ludovicus (* die 10 martii 1918; die 11 decembris 2007)
  • Rudolfus (* die 5 septembris 1919; † die 15 maii 2010)
  • Charlotte (* die 1 martii 1921; † die 23 iulii 1989)
  • Elisabetha (* 31 maii 1922; † die 6 ianuarii 1993)

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hellmut Andics: Die Frauen der Habsburger. Wien 1985.
  • J. Balsano: Les Bourbons de Parme. Biarritz 1966.
  • Gordon Brook-Shepherd: Anschluss. The Rape of Austria. London 1962.
  • G. Brook-Shepherd: Um Krone und Reich. Die Tragödie des letzten Habsburgerkaisers. Wien, München, Zürich 1968.
  • G. Brook-Shepherd: Zita. Die letzte Kaiserin. Wien 1993.
  • E. Crankshaw: Der Niedergang des Hauses Habsburg. Wien 1971.
  • E. H. P. Cordfunke: Zita. Kaiserin von Österreich. Königin von Ungarn. Wien, Köln, Graz 1986.
  • Erich Feigl: Kaiserin Zita. Kronzeugin eines Jahrhunderts. Wien, München 1989.
  • Erich Feigl: Zita. Kaiserin und Königin. Wien, München 1991.
  • E. Gehrig: Umjubelt. Verkannt. Verbannt: Kaiserin und Königin Zita. Wels 1962.
  • Tamara Griesser-Pečar: Zita. Die Wahrheit über Europas letzte Kaiserin. Bergisch Gladbach 1985.
  • B. Hammond: Jugendjahre großer Kaiserinnen. Maria Theresia – Elisabeth – Zita. Wien, 2002.
  • B. Harding: Crépuscule impérial. Histoire de Charles et Zita d’Autriche-Hongrie. Brüssel 1947.
  • E. Hoor: Österreich 1918–1938. Staat ohne Nation, Republik ohne Republikaner. Wien 1966.
  • B. Macek: Kaiser Karl I. Der letzte Kaiser Österreichs. Ein biografischer Bilderbogen. Wien 2012.
  • G. Praschl-Bichler: Das Familienalbum von Kaiser Karl und Kaiserin Zita. Wien 1996.
  • Jean Sévillia: Zita. Kaiserin ohne Thron. Artemis und Winkler, Düsseldorf, Zürich 1998, ISBN 3-538-07076-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]