Spurius Postumius Albinus (consul 110 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Spurius Postumius Albinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 109 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postumius patricia e gente natus anno 110 a.C.n una cum Marco Minucio Rufo consulatum adeptus est. Populo proposuerat, ut foedus cum Iugurtha rege Numidiae anno superiore a Lucio Calpurnio Bestia consule signatum tolleret. Itaque Massivam consobrinum Iugurtha contra eum instigavit. Massiva a Iugurtha necato Postumius Bellum Iugurthinum renovavit atque magno apparatu in Africam transiit. Quod autem electionem consulum regere voluit, novo foedere cum Iugurtha signato in patriam revertebat[1]. Frater eius Aulus Postumius Albinus - forsitan consul anno 99 a.C.n. erat - bellum pergebat et a Iugurtha victus est. Deinde Postumius proconsul in Africam provinciam iterum abiit, sed bellum non iam gessit. Anno 109 a.C.n. Postumius propter bellum infelix cum aliis consularibus a tribuno plebis Gaio Mamilio Limentano perduellionis accusatus atque ad relegationem damnatus est[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 35-36
  2. Marcus Tullius Cicero, Brutus 129; Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 40,5


Antecessores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Lucius Calpurnius Bestia
Consul
110 a.C.n.
cum
Marco Minucio Rufo
Successores:
Quintus Caecilius Metellus Numidicus et Marcus Iunius Silanus