Aulus Postumius Albinus (consul 99 a.C.n.)
Appearance
Aulus Postumius Albinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 89 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Aulus Postumius Albinus Magnus erat, frater Spurius Postumius Albinus anno 110 a.C.n. inter Bellum Iugurthinum consulatum gessit. Filius adoptivus Decimus Iunius Brutus Albinus fuit, qui cum aliis Caesarem necavit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Aulus anno 109 a.C.n. legatus fratris in bello contra Iugurtham fuit. Ambo devicti sunt et Numidiam relinquere coacti sunt[1]. Romae itaque accusati sunt. Sed anno 99 a.C.n. ipse consulatum adeptus est, una cum Marco Antonio Oratore. Quo facto elucit, quod antea etiam praetor fuerat. Anno 89 a.C.n. legatus et praefectus classis Sullae a militibus suis perduellionis causa necatus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Postumius 32). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XXII,1, Stuttgart 1953, Sp. 908–909.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Lucius Valerius Flaccus et Gaius Marius VI |
Consul 99 a.C.n. cum Marco Antonio Oratore |
Successores: Quintus Caecilius Metellus Nepos Titus Didius |