Bellum Iugurthinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bellum Iugurthinum
Annus: 112-105 a.C.n.
Locus: Numidia
Fortuna: victoria Romana
Territoriae mutatae: Mauretania partem Numidiae accipit
Exercitus
Res Publica Romana Numidia
Duces
Marius, Sulla Iugurtha

Bellum Iugurthinum bellum inter Iugurtham, affectantem regnum Numidiae, et Rem Publicam Romanam fuit. Sallustius librum de hoc bello cum nomine eodem scripsit.

Liber[recensere | fontem recensere]

Sallustius proconsul cum imperio proviniciae Africae novae post victoriam apud Thapsum anno 46 a.C.n. fuit, itaque terras de quibus scripsit bene sciebant. Observata et ad se relata in librum suum recepit.

Causa belli[recensere | fontem recensere]

Etiam scribendum est.

Progressus belli[recensere | fontem recensere]

Bellum Iugurthinum coepit postquam Optimates, T. et G. Gracchis occisis, senatum ceperunt. Iugurtha, cum duos fratres suos necavisset regnumque Numidiae cepissent, timebat ne Romani bellum sibi inferrent et, eo tempore, senatores erant tam corrupti ut Iugurtha pecunia danda sententias senatorum vertere posset. Quamquam senatores corrupti erant, plebs Romanus non erat, cui placuit bellum contra Iugurtham gerere. Metellus, consul et dux exercitus, ad Africam venit et primo contra copias Iugurthinas feliciter pugnavit, sed Iugurtha fugit et auxilia a regibus Gaetulorum et Maurorum petivit. Gaius Marius, legatus Metelli, quem cum non aptum ad bellum gerendum sciret, Romam rediit, ubi consul factus est et multos milites conscripsit. Denique copiae Marii Numidias superaverunt et Iugurtha vinctus Sullae traditur, et deinde ad Marium deductus est. Etsi opera Sullae Iugurtha captus est, Marius se solum bellum finivisse profabatur. Quae res initium Sullae odii erga Marium fuit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Bellum Iugurthinum apud Vicifontem.