Marcus Minucius Rufus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Minucius Rufus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 106 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Minucius Rufus anno 121 a.C.n. tribunus plebis fuit. Anno 117 a.C.n. legatus inter Genuam urbem et Viturios Langenses pacem componebat. Anno 110 una cum Spurio Posttumio Albino consul electus in Thracia et Macedonia provincia feliciter contra Scordiscos et Triballos pugnavit. Delphis idcirco statuae honore affectus est[1]. Anno 106 de his popilis triumphavit. Romae Porticus Minuciae e praeda aedificata est, ubi stipendia frumenti plebi data sunt et iudicia fiebant[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL I 2, 692: M. Minucium Q. f. Rufum | imperatorem Galleis | Scordisteis et Besseis | [reliqueisque Thraecibus devictei]s [ob me]rita [Apollinei] | [dedic]avit populus Delphius
  2. Marcus Tullius Cicero, Orationes Philippicae II 84


Antecessores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Lucius Calpurnius Bestia
Consul
110 a.C.n.
cum
Spurio Posttumio Albino
Successores:
Quintus Caecilius Metellus Numidicus et Marcus Iunius Silanus