Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis

E Vicipaedia

Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aulus Postumius Albus Regillensis consul anni 496 a.C.n., filius Spurius Postumius Albus Regillensis anno 432 a.C.n. tribunus militum consulari potestate, frater Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis consul anni 464 erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postumius anno 466 a.C.n. consul rei publicae Romanae electus est. Eo Anno in Aequos missus est, sed nihil profecit morbo militum impeditus[1]. Anno 462 augur fuit. Anno 454 cum aliis legatis a senatu et tribunis plebis Athenas missus est, ut instituta Graecorum cognoscerent et leges Solonis describerent[2]. Anno 451 /450 decemvir legibus scribundis erat[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita III 2,1
  2. Titus Livius, ab urbe condita III 31,8
  3. loc. cit. cap. 33,3


Antecessores:
Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus (Mamercus) II et Quintus Fabius M.f. Vibulanus
Consul
466 a.C.n.
cum
Quinto Servilio Structo Prisco
Successores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus III et Quintus Fabius M.f. Vibulanus II