Spurius Postumius Albus Regillensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Spurius Postumius Albus Regillensis (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis anno 466 a.C.n. consul et 451 a.C.n. Decemvir legibus scribundis fuit postquam Athenas ad leges Graecas, imprimis illas Solonis inclitas leges cognoscendas missus erat[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Spurius anno 432 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Cum eo et Lucius Pinarius Mamercinus et Lucius Furius Medullinus hunc magistratum administraverunt. Eo anno vis morbi, qui antea urbem vexaverat, diminuta est et Aequi et Volsci bellum paraverunt, non iam gesserunt[2]. Anno 431 legatus dictatoris Auli Postumii Tuberti copias contra Aequos duxit[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius III.31.8ː Cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae ciuitatium instituta mores iuraque noscere.
  2. Titus Livius, ab urbe condita IV 25
  3. op. cit., IV 27,8