Jump to content

Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis

E Vicipaedia

Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Pater eius Aulus Postumius Albus Regillensis, consul anni 496 a.C.n. erat, frater Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis, consul anni 466 fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ipse Aulus anno 464 consulatum gessit. Eo anno ambo consul contra Aequos et Volscos certaverunt. Collega Postumii Spurius Furius Medullinus bellum cum Tito Quinctio Capitolino Barbatus consulari coepit, ipse Romae dilectum habuit. Et Quinctius et Furius proelio sauciati sunt. Itaque Postumius eis auxilium ferre debuit[1].

Anno 484 a.C.n. aut ipse Aulus aut frater Spurius templum Castoris a patre voto dedicavit[2].

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 4,1 - 5,14
  2. Titus Livius, ab urbe condita, II 42


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus III et Quintus Fabius M.f. Vibulanus II
Consul
464 a.C.n.
cum
Spurio Furio Medullino (Fus(i)o)
Successores:
Publius Servilius Sp.f. Priscus et Lucius Aebutius T.f. Helva