Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus vel Mamercus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus consul annorum 484 a.C.n., 478 atque 473 fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Mamercinus primo anno 470 consul creatus est[1]. Eo anno tribuni plebis Appium Claudium Crassum Inregillensem Sabinum accusaverunt, quem senatores acriter defendebant. Aemilius ipse aequo marte bellum contra Sabinos gessit. Anno 467 iterum consul electus auctor fuit agrorum plebi dandorum: Tresviri agro dando coloniam Antii deduxerunt[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 61
  2. Livius III 1


Antecessores:
Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus et Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus
Consul
470 a.C.n.
cum
Lucio Valerio M.f. Potito Poplicola II
Successores:
Titus Numicius Priscus et Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus
Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus II et Quintus Servilius Structus Priscus
Consul
467 a.C.n.
cum
Quinto Fabio M.f. Vibulano
Successores:
Quintus Servilius Structus Priscus II et Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis