Carolus Maria de Weber

E Vicipaedia
Carolus Maria de Weber

Carolus Maria Fridericus Ernestus vulgo Carl Maria Friedrich Ernst de Weber (natus Eutin in Slesvico-Holsatia die 18 Novembris 1786; mortuus Londinii die 5 Iunii 1826) fuit compositor, concentus magister et clavicen Germanicus maxime illustris.

Vita[recensere | fontem recensere]

Domus nativitatis

Filius militum praefecti, rectoris musicalis et rectoris theatralis Francisci Antonii de Weber (avunculi uxoris Wolfgangi Amadei Mozart) iam anno 1798 matrem amisit et ob agilitatem patriam pueritiam potius inquietam peregit. Eruditio eius non regularis fuit, e.g. anno 1796 Hilpertohusae ab Ioanne Petro Heuschkel, Iuvavi a Michaele Haydn, anno 1799 Monaci ab Ioanne Kalcher et Ioanne Walleshauser elementa didicit. Et pater et filius lithographiam colebant et anno 1800 Fribergam commigraverunt ut quaestum istum fecerunt. Fribergae opus melicum »Das Waldmädchen« compositum est, quod die 24.11.1800 ibidem prima vice spectari potuit. Cum criticis rixans familia anno 1801 revertit Iuvavum ubi Michaele Haydn observante opera secunda confecta est, »Peter Schmoll und seine Nachbarn« (audibilis Augustae Vindelicorum prima vice). Tunc itum est Vindobonam ubi studia theoretica Georgio Iosepho Vogler instruente pergebat, antequam anno 1804 Vratislaviae ut regens Capellae theatralis institueretur. Ibi opus melodramaticum »Rübezahl« coeptum est; nihil nisi aperturam elaboravit cui titulus »Ouvertüre zum Beherrscher der Geister« 

Autumno 1806 velut intendens in musicam Pokój in Silesia Superiore in aula principis Eugenii Frederici Henrici Virtembergensis operam dabat, qui iam anno 1807 bello impediente residentiam clausit. Sed ducissa mediatrix fecit, ut tamquam secretarius principalis Ludoviciburgum venire fas esset. Statim autem mora Virtemberggensis finem habuit, cum pater corruptionis accusatus mense Februario 1810 cum nato terram deserere coactus est. Primo Manhemium ibant, postea Darmstadium ubi Vogler iterum eum docebat una cum Iacobo Meyerbeer et Ioanne Gänsbacher). Die 16.9.1810 Francofurti operam »Sylvana« (reapse tractationem operis »Waldmädchen«) praesentavit et Darmstadii operettam »Abu Hassan«. Lustrationes fecit ut clavicen Germaniam septentrionalem et Helvetiam visurus. In mora Berolinensi consuetudines cum eo contraxerunt e.g. Michael Hieronymus Radziwiłł princeps, Christophorus Augustus Tiedge et Clemens Brentano scriptores, Martinus Henricus Lichtenstein zoologus. Vere 1812 certior factus est de morte patrio. Anno 1813 ineunte iter professionale Pragam fecit ubi eum directorem Theatri Germanici novi instituerunt. Tres annos post (quibus e.g. Theodori Körner cantus libertatis »Leier und Schwert« melodiis auxit) ob querelas varias munus istud reliquit vitam gyrovagi praeferens. Tunc autem Dresdenses, ubi Theatrum operaticum Germanicum condenda erat, eum arcessiverunt. Die 18.1.1817 laborare exorsusfactionem alteram Italicam circa dominos Franciscum Morlacchi, Ioanne Baptista Polledro et Francisco Petro Schubert pacificare et coadunare potuit. Attamen in initio respectus, quo alibi automatus gavisus erat, Dresdae afuit.

Die 14.11. in matrimonium duxit cantatricem Carolinam Brandt quam Pragae cognoverat. Simul vitae eius periodus maxime frugifera se extendit. Anno 1818 primo monstrabatur »Jubelouvertüre«, die 14.3.1821 Berolini primo »Preciosa« et die 18.6. melodrama »Freischütz«. Ista opera magna sequebantur die 25.10.1823 »Euryanthe« et die 12.4.1826 Londinii »Oberon«. Iam dudum pulmonibus laborans ob pecuniam faciendam sibi minime pepercit. Viribus velociter deficientibus paulo post naturae concessit. Neque opus melicum »Die drei Pintos« finiri potuit; quod cum textu emendato anno 1888 in tractatione Gustavi Mahler Lipsiae videri potuit. Cadaver Caroli Mariae in oratorio Moorfield in Civitate Londinii iacuit usque transportationem in Saxoniam; quiescit in crypta familiae in coemeterio catholico. Anno 1860 in Platea theatrali Dresdensi monumentum erectum est, quod fecit Ernestus Rietschel.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Tabula memorialis Fribergae Saxonicae

Amore patriae ardens Weber optime poesim motus Romantici tunc vigentem notis musicalibus ornabat. Novam instrumentorum dispositionem creavit, quibus ad lucrum perfectum utebatur quorumque sonos ad ultimum extorquebat. Res novae tales scilicet a Richardo Wagner usque perfectae sunt; Weber multa elementa popularia in sonos implectere solitus est. Non solum in musicis dramatica et melica sed etiam quoad cantus est clavichordium opera bella a Weber exarata sunt (e.g. »Perpetuum mobile«, »Aufforderung zum Tanz«). Scriptor autem quoque fuit: nam Weber, praesertim Dresdae primis annis, commentationes in actis diurnis vulgavit ut auditorium ita bene paratum ex musica maiorem dilectionem carperet. Istos commentarios Weberianos edidit anno 1828 Dresdae Theodorus Hell. Biographiam pepigit Maximilianus Maria de Weber (»Karl Maria von Weber, ein Lebensbild«, Lipsiae 1864-1866); nepos Carolus de Weber edidit epistulare commercium cum uxore Carolina sub titulo »Reisebriefe von Karl Maria von Weber an seine Gattin Carolina« (Lipsiae 1886), litteras autem Henrico Lichtenstein datas praesentavit Brusvici anno 1900 E. Rudorff.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rolf Hänsler: Durch die Wälder durch die Auen. Das Leben Carl Maria von Webers für die Jugend erzählt. Franckh’sche Verlagshandlung, Stuttgardiae 1963.
  • Michael Leinert, Carl Maria von Weber in Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Reinbek 1978. ISBN 978-3-499-50268-2
  • Hans Hoffmann: Carl Maria von Weber – Biografie eines realistischen Romantikers. Dusseldorpii 1986.
  • Karl Laux, Carl Maria Von Weber. Lipsiae 1986.
  • Dieter Lohmeier (ed.), Carl Maria von Weber. Werk und Wirkung im 19. Jahrhundert. Ausstellung der Schleswig-Holsteinischen Landesbibliothek. Kieliae 1986
  • Matthias S. Viertel, Die Instrumentalmusik Carl Maria von Webers. Ästhetische Voraussetzungen und struktureller Befund. Francofurti, Bernae, Neoeboraci 1986.
  • Dieter Härtwig, Carl Maria von Weber. Mit 60 Abbildungen. Lipsiae 1989. ISBN 3-323-00019-6
  • Karla Höcker, Oberons Horn. Das Leben Carl Maria von Webers. Berolini 1990
  • Michael Heinemann: Carl Maria von Webers „neue“ Kirchenmusik, in: Die Dresdner Kirchenmusik im 19. und 20. Jahrhundert, hrsg. von Matthias Herrmann, Laaber 1998, S. 81–88 (Musik in Dresden 3), ISBN 3-89007-331-X
  • Josef Johannes Schmid, "Weber, Carl Maria Friedrich Ernst von" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 15 (Herzberg, 1999. ISBN 3-88309-077-8) , columnae 1448–1450 (Theodisce)
  • Christoph Schwandt: Carl Maria von Weber in seiner Zeit : eine Biografie, Moguntiaci: Schott Music, 2014, ISBN 978-3-7957-0820-7

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Mariam de Weber spectant.