Hilpertohusa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Historica curia in medio nundinarum foro

Hilpertohusa[1] (Theodisce: Hildburghausen) est urbs in Thuringia Germaniae sita, caput Circuli Hildburghausen in meridiana Silvae Thuringiensis regione. Incolas habuit 11 792 anno 2015. Olim ab anno 1680 ad 1826 fuit sedes ducum Saxoniae-Hildburghausen, ducatus Ernestini.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidum, ad ripam dextram Werahae superioris situm, anno 1234 mentionem primam habuit. Tunc donavit gravio de Henneberg locum ad Episcopatum Herbipolitanum. Saeculo XIV oppidum in ichnographia ad rationem redacta redesignatum est. Anno 1324, incolae nacti sunt iurum urbanorum. Post incendium anno 1779 saeviens, urbs modo uno renata est. Annis inter 1826 et 1918, pars fuit ducatus Saxoniae-Mainingiae. Carolus Maria de Weber, operarum compositor, Hilpertohusae in clavili canendo instructus est.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Fanum catholicum[recensere | fontem recensere]

Structio haec generis Baroci anno 1772 erecta est. In partibus interioribus habet arcum specularem. Retroaltare haud longe post 1750 confectum est.

Fanum orborum[recensere | fontem recensere]

Et ista ecclesia generis Baroci est; appellatur etiam Ecclesia diribitoriorum novorum (Theodisce: Neustädter Kirche). Quod delubrum annis inter 1755 et 1775 profugis Protestanticis e Francia advenientibus dedicarunt, duco Ernesto Friderico I iubente. Turris autem superposita anno 1835 solummodo confecta est. In partibus interioribus omnia valde simplicia sunt, ut cultum Protestanticum decet.

Ecclesia parochialis[recensere | fontem recensere]

Urbis ultima ecclesia annis inter 1781 et 1785 a quodam domino von Keßlau confecta est. Navis longa aedificii Baroci octangularis est; rectangularis autem est chorus, supra quem turris stat. Ianua media septentrionalis columnis et fastigio segmentato ornata est. Navi longae sunt bina matronea (in occidente invenitur podium ducibus reservatum), necnon tholus lignea. Inter interiores res memoratu dignum est lavacrum circa annum 1650 confectum; genus aliarum rerum praecipue Classicismi ineuntis est.

Curia et platea fori[recensere | fontem recensere]

Constructio generis Gotici posterioris olim burgus aquaticus fuerat Hennebergensis. Anno 1395, mutata est in demarchium; anno 1572, reconstructio secundum genus Renatum terminata est. Curiae tria tabulata sunt cum perbellis ornamentis. Intrinsecus inveniebatur usque annum 1992 Museum Historiae Regionalis, ubi etiam memoria fit de Carolo Iosepho Meyer editore. Cuius domus editoria anno 1828 Gota Hilpertohusam translata est. Anno 1874 transmigratio altera facta est Lipsiam. Officina famam maximam tulit propter encyclopaediam Großes Konversationslexikon, cuius volumen LV anno 1855 in lucem prolatum est. Nostris diebus museum non iam in curia sed in aedificio proprio magis in septentrione sito visitari potest, ubi olim erat officium cursuale.

In foro medio, ubi curia est, multae domus affabre confectae sunt, inter quas Aedificium gubernatorium (Theodisce Regierungsgebäude) generis Baroci tabulatis tribus scalisque pretiosis elucet. In caupona Ad Caballum Castaneum (Theodisce Gasthof zum braunen Roß) est tabula commemorativa de Goethio, qui ibidem degebat mense Maio 1782.

Alia[recensere | fontem recensere]

In sepulcreto monumentum familiae Meyeranae stat. In carcere pristino tabula commemorativa est de Friderico Rückert poeta, qui Hilpertohusae familiares visitabat anno 1810. Ante moenia viridarium maximum est: pertinet ad Castellum Hildburghausen, quod Sovietici post Secundum bellum mundanum demoliri iusserunt. Facetum est monumentum quoddam apud curiam erectum cum Chirotherio, praehistorico animali. Memoriam fecit de paedagogo Frederico Carolo Ludovico Sickler, qui vestigia bestiarum antiquarum detexerat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hilpertohusa" in J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3. Proponitur et nomen Hilperusia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hilpertohusam spectant.