Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant

Jump to navigation Jump to search
No change in size ,  3 months ago
m
Ab anno [[937]] usque in [[976]] sub novo nomine ''Jinling'' caput fuerit illius civitatis, domo regnatrice [[Tang (regnum meridianum)|Tang meridiana]] (quae sub nuncupatione vulgari ''[[Jiangnan]]'' celeberrima erat inter [[quinque domus decemque regna|quinque domos decemque regna]] ephemera saeculi X). Saeculis insequentibus, etiamsi urbs capitalis non iam esset, Nanchinum metropolis australis frequentatissimusque portus fluvialis emporiumque artis textilis manebat. [[Odoricus de Portu Naonis]] urbem anno circiter 1328 visitavit et breviter descripsit sub nomine "Chilenfo" (''Jinling'' + ''fu'' i.e. "urbs"):
:Veni ad unam aliam civitatem magnam quae vocatur Chilenfo; hujus muri civitatis bene per xl miliaria circueunt ipsi. In ista etiam civitate sunt bene tres centi et xl pontes lapidei pulchriores quam totus habeat mundus. In hac civitate fuit prima sedes Regis [[Jiangnan|Manzi]] in qua ipse morari solebat. Haec bene habitatur a gente et in ea est ita magnum navigium quod est mirabile valde. Ipsa bene sita est omniumque bonorum copiam habet magnam ([[Odoricus de Portu Naonis]], ''Descriptio orientalium partium'', recensio Latina cap. 34).<ref>Orthographia et Latinitate servatis. [[Henricus Yule|Henry Yule]], Henri Cordier, edd., ''Cathay and the Way Thither'' vol. 2. 2a ed. (Londinii, 1913) [https://archive.org/details/cathaywaythither02yule/page/316/mode/1up p. 316], cf. versionem Anglicam cum commentario [https://archive.org/details/cathaywaythither02yule/page/204/mode/1up pp. 204-209]</ref>
Denuo familia [[Ming (familia)|Ming]] imperante urbs ''Jinling'' ab anno [[1368]], [[Mongoli]]s nuper e Serica expulsis, caput regni fuit usque in [[14061421]], quo anno [[Pechinum]] urbs capitalis factum erit novaque appellatio "Nanchinum" vel ''Nanjing'', scilicet "aula regia australis", data erit.
 
{{Panorama

Tabula navigationis