Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant
+ |
|||
Linea 6: | Linea 6: | ||
Territorio, quod nunc ad Nanchinum pertinet, habitato iam ab aevo praehistorico, moenia antiqua urbis ''Jianye'' in parte orientali Nanchini hodierni videntur. Quae urbs olim frequentatissima caput fuit regni orientalis [[Wu (regnum)|Wu]] ab anno [[229]] usque in [[280]] et regni orientalis [[Jin (regnum)|Jin]] ab anno [[317]] cui succederunt regna meridiana [[Liu Song]] ab anno [[420]], [[Qi (regnum meridianum)|Qi]] ab [[479]] usque in [[502]], denuo [[Chen (regnum)|Chen]] ab [[557]] usque in [[589]]. His annis, Serica inter regnum septentrionale regnumque meridianum divisa, ''Jianye'' vel ''Jiankang'' sub specie metropolis meridianae celeberrima fit, sed anno [[589]], regno Chen ab imperatore [[Wen (imperator Sui)|Wen]] domus [[Sui (familia)|Sui]] conditore debellata, ''Jiankang'' iussu victoris omnino deleta est. Saeculo IX restitui coepit sub nova forma, media urbe eo loco posita ubi hodie Nanchinum floret. |
Territorio, quod nunc ad Nanchinum pertinet, habitato iam ab aevo praehistorico, moenia antiqua urbis ''Jianye'' in parte orientali Nanchini hodierni videntur. Quae urbs olim frequentatissima caput fuit regni orientalis [[Wu (regnum)|Wu]] ab anno [[229]] usque in [[280]] et regni orientalis [[Jin (regnum)|Jin]] ab anno [[317]] cui succederunt regna meridiana [[Liu Song]] ab anno [[420]], [[Qi (regnum meridianum)|Qi]] ab [[479]] usque in [[502]], denuo [[Chen (regnum)|Chen]] ab [[557]] usque in [[589]]. His annis, Serica inter regnum septentrionale regnumque meridianum divisa, ''Jianye'' vel ''Jiankang'' sub specie metropolis meridianae celeberrima fit, sed anno [[589]], regno Chen ab imperatore [[Wen (imperator Sui)|Wen]] domus [[Sui (familia)|Sui]] conditore debellata, ''Jiankang'' iussu victoris omnino deleta est. Saeculo IX restitui coepit sub nova forma, media urbe eo loco posita ubi hodie Nanchinum floret. |
||
Ab anno [[937]] usque in [[976]] sub novo nomine ''Jinling'' caput fuerit illius civitatis, domo regnatrice [[Tang (regnum meridianum)|Tang meridiana]] (quae sub nuncupatione vulgari ''[[Jiangnan]]'' celeberrima erat inter [[quinque domus decemque regna|quinque domos decemque regna]] ephemera saeculi X). Deinde etiamsi urbs capitalis non esset, Nanchinum metropolis emporiumque artis textilis manebat. [[Odoricus de Portu Naonis]] urbem anno circiter 1328 visitavit et breviter descripsit, nomine " |
Ab anno [[937]] usque in [[976]] sub novo nomine ''Jinling'' caput fuerit illius civitatis, domo regnatrice [[Tang (regnum meridianum)|Tang meridiana]] (quae sub nuncupatione vulgari ''[[Jiangnan]]'' celeberrima erat inter [[quinque domus decemque regna|quinque domos decemque regna]] ephemera saeculi X). Deinde etiamsi urbs capitalis non esset, Nanchinum metropolis emporiumque artis textilis manebat. [[Odoricus de Portu Naonis]] urbem anno circiter 1328 visitavit et breviter descripsit, nomine "Chilenfo" dato (i.e. ''Jinling'' + ''fu'' i.e. "urbs"): |
||
:Veni ad unam aliam civitatem magnam quae vocatur Chilenfo; hujus muri civitatis bene per xl miliaria circueunt ipsi. In ista etiam civitate sunt bene tres centi et xl pontes lapidei pulchriores quam totus habeat mundus. In hac civitate fuit prima sedes Regis [[Manzi]] in qua ipse morari solebat. Haec bene habitatur a gente et in ea est ita magnum navigium quod est mirabile valde. Ipsa bene sita est omniumque bonorum copiam habet magnam ([[Odoricus de Portu Naonis]], ''Descriptio orientalium partium'', recensio Latina cap. 34).<ref>[[Henricus Yule|Henry Yule]], Henri Cordier, edd., ''Cathay and the Way Thither'' vol. 2. 2a ed. (Londinii, 1913) [https://archive.org/details/cathaywaythither02yule/page/316/mode/1up p. 316]</ref> |
|||
== Clima == |
== Clima == |
Emendatio ex 12:29, 5 Augusti 2020
Locus: 32°3′39″N 118°46′44″E
Numerus incolarum: 9 314 685
Zona horaria: UTC+8
Situs interretialis
Nomen officiale: 南京市
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Xuanwu District, Baixia District, Qinhuai District, Jianye District, Gulou District, Nanjing, Xiaguan Qu, Pukou District, Qixia District, Yuhuatai District, Jiangning District, Luhe District, Lishui District, Gaochun District
Territoria finitima: Chuzhou, Zhenjiang, Changzhou, Yangzhou, Ma'anshan, Xuancheng
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Nanchinum[1] seu Nanquinum[2] (Sinice 南京 Nánjīng) est urbs Sinarum, antiquum caput regni Wu, caput omnis Sinarum regni inter annos 1368 et 1421 sub familia Ming. Multa saecula a peregrinis frequentatum est. Hodie urbs capitalis manet provinciae Jiangsu. Est Sericae omnis urbs duodecima quo ad numerum incolarum pertinet. Inter antiqua capita Sinensia quattuor enumeratur. Nomen hodiernum Nanjing, scilicet "caput australe", saeculo XV datum est quo tempore Pechinum loco Nanchini caput Sinarum regni factum erat. Nuncupationes priscae fuerunt Jiànyè 建業, Jiànkāng 建康, Jinling 金陵, quod nomen "collis aureus" sonat.
Historia
Territorio, quod nunc ad Nanchinum pertinet, habitato iam ab aevo praehistorico, moenia antiqua urbis Jianye in parte orientali Nanchini hodierni videntur. Quae urbs olim frequentatissima caput fuit regni orientalis Wu ab anno 229 usque in 280 et regni orientalis Jin ab anno 317 cui succederunt regna meridiana Liu Song ab anno 420, Qi ab 479 usque in 502, denuo Chen ab 557 usque in 589. His annis, Serica inter regnum septentrionale regnumque meridianum divisa, Jianye vel Jiankang sub specie metropolis meridianae celeberrima fit, sed anno 589, regno Chen ab imperatore Wen domus Sui conditore debellata, Jiankang iussu victoris omnino deleta est. Saeculo IX restitui coepit sub nova forma, media urbe eo loco posita ubi hodie Nanchinum floret.
Ab anno 937 usque in 976 sub novo nomine Jinling caput fuerit illius civitatis, domo regnatrice Tang meridiana (quae sub nuncupatione vulgari Jiangnan celeberrima erat inter quinque domos decemque regna ephemera saeculi X). Deinde etiamsi urbs capitalis non esset, Nanchinum metropolis emporiumque artis textilis manebat. Odoricus de Portu Naonis urbem anno circiter 1328 visitavit et breviter descripsit, nomine "Chilenfo" dato (i.e. Jinling + fu i.e. "urbs"):
- Veni ad unam aliam civitatem magnam quae vocatur Chilenfo; hujus muri civitatis bene per xl miliaria circueunt ipsi. In ista etiam civitate sunt bene tres centi et xl pontes lapidei pulchriores quam totus habeat mundus. In hac civitate fuit prima sedes Regis Manzi in qua ipse morari solebat. Haec bene habitatur a gente et in ea est ita magnum navigium quod est mirabile valde. Ipsa bene sita est omniumque bonorum copiam habet magnam (Odoricus de Portu Naonis, Descriptio orientalium partium, recensio Latina cap. 34).[3]
Clima
Urbi Nanchino clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, sub hippalo Asiae orientalis agens, in stationes quattuor divisum, aestatibus calidissimis humidisque, hiemibus frigidis et pluviosis, inter medium Iunium Iuliumque exeuntem mitioribus pluviis prunorum incidentibus quibus diebus fructus arboris Prunus mume producuntur; temperatura aëris media mense Ianuario 2.5° atque mense Iulio 28°, minima inter −0.7° et 21°, maxima inter 7° et 32°, sed minima extrema usque hodie nota −14.0° die 6 Ianuarii 1955, maxima extrema 40.7° 22 Augusti 1959; pluviis mense Decembri ad 29 mm tantum, mense Iulio 214 mm, anno toto non minus quam 1 091 elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 113 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 71% et 80% reperta, horis solis fulgentis mense Februario 120, mense Augusto 202, per annum totum 1 926 relatis.[4]
Fontes antiquiores
- Gu Qiyuan, Kezuo zhuiyu (varia praecipue de urbe Nanchino)
- Zhou Hui, Jinling suoshi (trivia Nanchinensia)
- Zuo Si, Wu du fu (rhapsodia de capite regni Wu)
Notae
- ↑ "Haec metropolis Nanchinum appellatur, tametsi apud Lusitanos fere, qui famam urbis nobilisssimae a Fuquianaa provinciae incolis acceperunt, Lanchinum appellatur" (p. 294 apud Google Books). Cf. ""Archidioecesis Nanchinensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)"
- ↑ Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 690
- ↑ Henry Yule, Henri Cordier, edd., Cathay and the Way Thither vol. 2. 2a ed. (Londinii, 1913) p. 316
- ↑ Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
Bibliographia
- De litteris
- Lucille Chia, "Of Three Mountains Street: the Commercial Publishers of Ming Nanjing" in Cynthia Brokaw, Kai-wing Chow, edd., Printing and Book Culture in Late Imperial China (Berkeleiae: University of California Press, 2005) pp. 107-151
- Tian Yuan Tan, "Emerging from Anonymity: the First Generation of Writers of Songs and Drama in Mid-Ming Nanjing" in T’oung Pao vol. 96 (2010) pp. 125-164
- Historica
- Lucille Chia, "Of Three Mountains Street: the Commercial Publishers of Ming Nanjing" in Cynthia Brokaw, Kai-wing Chow, edd., Printing and Book Culture in Late Imperial China (Berkeleiae: University of California Press, 2005) pp. 107-151
- Edward L. Farmer, Early Ming Government: the Evolution of Dual Capitals. Cantabrigiae Mass.: Harvard University Press, 1976
- Si-yen Fei, Negotiating Urban Space: Urbanization and Late Ming Nanking. Cantabrigiae Mass.: Harvard University Press, 2009
- Louis Gaillard, Nankin d'alors et d'aujourd'hui: aperçu historique et géographique. Chang-hai [Sciamhaevi], 1903 Textus apud Gallica
- David B. Honey, "Before Dragons Coiled and Tiger Crouched: Early Nanjing in History and Poetry" in Journal of the American Oriental Society vol. 115 (1995) pp. 15-25
- Frederick W. Mote, "The Transformation of Nanking, 1350-1400,” in G. William Skinner, ed., The City in Late Imperial China (Stanfordiae: Stanford University Press, 1977) pp. 101-153
- Stephen Owen, "Place: Meditation on the Past at Chin-ling" in Harvard Journal of Asiatic Studies vol. 50 (1990) pp. 417-457
- De urbe hodierna
- Li Jing, "Chinese city seeks young blood: how ageing Nanjing lures new talent" in The Guardian (30 Ianuarii 2019)
- Topographica
- "Nanking" in N. B. Dennys, The Treaty Ports of China and Japan (Londinii: Trübner, 1867) pp. 427-429 Textus
- "Nanking" in Carl Crow, The travelers' handbook for China. 3a ed. (Novi Eboraci: Dodd, Mead, 1921) p. ff. Textus
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nanchinum spectant. |
Anqiu • Anshan • Baoji • Baotou • Bazhong • Beiliu • Bijie • Bozhou • Changchun • Changde • Changshu • Changxa • Changzhou • Chaozhou • Chifeng • Chingtum • Chungkina • Cinanum • Cixi • Daqing • Datong • Dengzhou • Dingzhou • Dongguan • Dongtai • Ezhou • Fengcheng • Focheum • Foshan • Fuqing • Fushun • Fuyang • Fuzhou • Ganzhou • Gaozhou • Gongzhuling • Guang'an • Guigang • Guilin • Guiping • Haicheng • Haikou • Haimen • Hancheum • Hanchuan • Handan • Harbinia • Hefei • Hongcongum • Hohhotum • Huaibei • Huainan • Huai'an • Huangshi • Huazhou • Hohhotum • Huizhou • Huludao • Huzhou • Jiangmen • Jiangyin • Jianyang • Jilin • Jimo • Jingzhou • Jining • Jinjiang • Jinzhou • Iunnania (Kunming) • Kaohsiung* • Laiwu • Lanzhou • Leiyang • Leizhou • Leshan • Lianjiang • Lianyuan • Liling • Linhai • Linyi • Liuyang • Lufeng • Luoding • Luohe • Loyanga • Luzhou • Lu'an • Macheng • Maoming • Mianyang • Mukdenum (Shenyang) • Nanchinum • Nanchong • Nancianum • Nanninga • Nantong • Nanyanga • Nan'an • Neijiang • Ningbo • Pechinum • Pingdu • Pizhou • Puning • Putian • Qidong • Qingdao • Qingyuan • Qiqihar • Quancheum • Queiyanga • Rizhao • Rongcheng • Rugao • Rui'an • Sciamhaevum • Shangqiu • Shantou • Shaoxing • Shenzhen • Shijiazhuang • Shouguang • Siganum • Siucheum • Sucheum • Suining • Suqian • Suzhou Anhuiensis • Taichung • Tainan • Taipeia* • Taipeia Nova* • Taixing • Taiyuenum • Taizhou • Tai'an • Tangshan • Tengzhou • Tianmen • Tianshui • Tiencinum • Ultima Sinarum (Dalian) • Ürümqi • Wafangdian • Weifang • Wenling • Wenzhou • Wuchuan • Wuhan • Wuhu • Wuxi • Xiamen • Xiangcheng • Xiangyang • Xiantao • Xianyang • Xinghua • Xingning • Xintai • Xinyang • Xinyi • Xinyu • Xuanwei • Ya'an • Yancheng • Yangchun • Yangzhou • Yantai • Yibin • Yichang • Yingde • Yiyang • Yongcheng • Yongzhou • Yueqing • Yunfu • Yushu • Yuzhou • Zaoyang • Zaozhuang • Zhanjiang • Zhengzhou • Zhenjiang • Zhongshan • Zhongxiang • Zhucheng • Zhuhai • Zhuji • Zibo • Zigong • Zoucheng
Opus geopoliticum • Maximae urbes orbis terrarum