Quantum redactiones paginae "Foedus Achaicum" differant

Jump to navigation Jump to search
De primo foedere [[saeculum 5 a.C.n.|quinto saeculo a.C.n.]] facto inter duodecim civitates Peloponnesiacas parum notum est. Helice, praecipua urbe eorum, terrae motu anno [[373 a.C.n.]] deleta et rebus Graecis [[Macedonia antiqua|Macedonibus]] obvenientibus paulatim dissoluta est.
 
At circa [[280 a.C.n.]] quattuor civitates in Peloponneso septentrionali sitae, [[Patrae]], [[Dyme]], Pharae, Tritaia, libertatem adversus [[Macedonia antiqua|Macedones]] et [[Antigonus Gonatas|Antigonum Gonatam]] vindicantes novam confoederationem condiderunt. Scribam et duos [[Strategus|strategos]] eligebant qui sibi imperarent. Quibus circa 275 accesserunt [[Aegium]], Burra, Keryneia. Ab illo tempore concilia confoederationis Achaicae Aegii fieri solebant. Ab anno 256 unum strategum tantum eligebant qui toti confoederationi praeesset. Aratus [[Sicyon|Sicyonensis]], septies et decies strategus renuntiatus usque ad mortem ([[213 a.C.n.]]) augendae confoederationi plurimum contulit ː eversa tyrannide non tantum in sua patria sed etiam in vicinis civitatibus confoederationi ut adhaerescerent eis persuadebat. Ita paucis annis accessere [[Sicyon]], [[Corinthus]], [[Megara]], [[Argos]], [[Aegina (insula)|Aegina]], [[Megalopolis]], [[Arcadia]], [[Messenia (nomus Graeciae)|Messenia]]<ref>[[Pausanias]] IV.29.7 et 12.</ref>. Iam ipsis Lacedaemoniis validiores erant, qui ne opprimerentur societatem cum [[Aetolia|Aetolis]] fecerunt ; ita [[libertas|libertatem]] quandam tueri poterant Achaei etiamsi nonnumquam Macedonum regum societatem adversus hostes adfectare cogebantur. Nihilominus secundo bello Macedonico Romanorum societatem inierunt adversus [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippum V]]<ref>Pausanias VII.8.1-5.</ref>.
 
== De confoederatione vergente ==

Tabula navigationis