Quantum redactiones paginae "Carmina Burana" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
NexInt + nexus ad "O Fortuna"
Linea 27: Linea 27:
:grata datur modo temeries,
:grata datur modo temeries,
:temporis optima mollities. [Carmina Burana 135]
:temporis optima mollities. [Carmina Burana 135]

{{NexInt}}
*''[[O Fortuna]]''


==Nexus externi==
==Nexus externi==

Emendatio ex 16:06, 8 Maii 2017

Vide etiam paginam fere homonymam: Carmina Burana (Orff)

Rota fortunae in codice Burano picta carmenque Gualteri de Castellione "Fas et nefas ambulant passu fere pari" (19) exscriptum.

Carmina Burana est congeries poematum et cantiuncularum Medii Aevi, anno circiter 1230 manu scripta in codice olim apud monasterium Buranum, hodie in Bibliotheca Civica Bavariensi servato. Maxima eorum carminum pars Latine, pauci in linguis Theodisca aut Francogallica mediaevalibus, aliqui macaronice compositi sunt. Multi sine nomine auctoris rescribuntur; sed codex est fons praecipuus operum Archipoetae, Gualteri de Castellione, et Petri Blesensis.

Carolus Orff anno 1936 composuit cantatam iuxta textus Carminum Buranorum selectorum, quae sub eodem titulo praeclarus factus est.

Ordo carminum

Carmina sunt in partes sex ordinata:

  • Carmina ecclesiastica
  • Carmina moralia et satirica (ut exempli gratia Evangelium secundum marcas argenti)
  • Carmina amatoria
  • Carmina potoria (parodias etiam comprehendentia)
  • Ludi (ludi religiosi)
  • Supplementum (versiones aliquorum carminum variantes)

Exempla

Veris dulcis in tempore
florenti stat sub arbore
Iuliana cum sorore.
Dulcis amore!
[Refl.] Qui te caret hoc tempore, fit vilior. . . . [Carmina Burana 85]
Veris adest elegans acies,
clara nitet sine nube dies,
nocte micant Pliadum facies;
grata datur modo temeries,
temporis optima mollities. [Carmina Burana 135]

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carmina Burana spectant.