Evangelium secundum marcas argenti

E Vicipaedia

Evangelium secundum marcas argenti (Theodisce Geldevangelium) est satura vel iocus mediaevalis in pluribus versionibus longioribus sive brevioribus servata circa annum 1200 composita. Versionem brevissimam Carmina Burana habent. Sententias Evangeliorum in saturam pervertit ut exempli gratia “Vade retro, satanas, quia non sapis ea, que sapiunt nummi” est paraphrasis Evangelii secundum Marcum, 8,33 “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.” Sive “Exemplum enim do vobis, ut, quemadmodum ego capio, ita et vos capiatis” est paraphrasis Ioannis 13, 15: “Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis”.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.