Jump to content

Gualterus de Castellione

E Vicipaedia
Wikidata Gualterus de Castellione
Res apud Vicidata repertae:
Gualterus de Castellione: imago
Gualterus de Castellione: imago
Nativitas: 1135; Insula
Obitus: 1201; Samarobriva
Patria: Francia Borboniensis

Gualterus de Castellione [1] (Francogallice Gautier de Châtillon, circa annum 1135 Insulis natus et circa 1201 Ambiani mortuus, fuit poëta Latinus Francogallicae originis, epicus et goliardus famosus.

Stephani Garlandensis(fr) discipulus Parisiis et Remis fuit. Anno 1166 Angliam ad Henricum II regem migravit, ubi Thomae a Becket et Ioannis Saresberiensis familiaris fuit. Thoma occuso anno 1170 in Castellionem venit, ubi docebat. Bononiae iuri canonico studebat, postea Guillelmo Campaniensi archiepiscopo Remensi patrono canonicus Ambiani factus est. A peste bubonica mortuus est.

Fortunae rota in codice Burano picta carmenque Gualteri de Castellione "Fas et nefas ambulant passu fere pari" (19) exscriptum

Composuit carmina satyrica quorum nonnulla reperta sunt in manuscripto Carminum Buranorum. Conscripsit et poëma epicum celeberrimum cui titulus est Alexandreis, sive Gesta Alexandri Magni. Gualteri patronus, quo suadente Alexandreidem composuit, fuit Guillelmus Campaniensis.

  1. Vel Galterus / Walterus de Castiglione / de Insula / ab Insulis etc.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • F. J. E. Raby, A History of Secular Latin Poetry in the Middle Ages (Oxoniae: Clarendon Press, 1934. ISBN 0-19-814325-7) vol. 2 pp. 72-80, 190-204
  • David A. Traill, ed., Walter of Châtillon, The shorter poems. Oxonii: Oxford University Press, 2013
  • John R. Williams, "William of the White Hands and Men of Letters" in Anniversary Essays in Medieval History by Students of Charles Homer Haskins (Bostoniae, 1929) pp. 365-388 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Den store danske Deutsche Biographie Treccani Большая российская энциклопедия