Quantum redactiones paginae "Vaclavus Potocki" differant
m persones -> personae |
m Personae -> Homines |
||
Linea 21: | Linea 21: | ||
[[Categoria:Barocus]] |
[[Categoria:Barocus]] |
||
[[Categoria: |
[[Categoria:Homines]] |
||
[[Categoria:Poetae]] |
[[Categoria:Poetae]] |
||
[[Categoria:Polonia]] |
[[Categoria:Polonia]] |
Emendatio ex 17:44, 26 Iulii 2007
Vaclavus (polonice: Wacław) Potocki (natus anno 1621, mortuus die 9 Iulii anno 1696) eminens poeta baroci Poloni fuit.
In familia nobili insigni Szreniawa natus est. Primo arianus fuit, tum ad fidem catholicam convertus est. Omni vita cum rure Łużna iuxta montes Carpathes nexus fuit. In rebus publicis versabat et a Ioanne Sobiescio pocillator cracoviensis nominatus est. Philosophiam Sarmaticam confitebatur nec non vitam Sarmatae agebat.
Incredibiliter multum scribebat, circa trecenta millia versuum creans. Plerumque opera sua non editabat, in manuscriptis haec relinquens. Poeta universalis fuit; prope omnibus generibus, ab epigrammato ad epos, operabatur, iocose nec non serio, de patria ac vita quotidiana scribebat. Splendidisima opera eius sunt:
- Morialia – collectio duorum milliorum adagiorum poeticorum, ad sententias Erasmi revertens
- Wojna chocimska (Bellum chocimiense) – temptatio epos nationalis de victoria super Turcas anno 1621
- Nowy zaciąg (Novus testamentus) – paraphrasis poetica evangelii
- Ogród fraszek (Hortus epigrammatum) – thesaurus magnus variarum poematum: facetarum, panegyricarum, sapientialium et aliarum
- Argenida (Argenis) – poema amatoria
- Poczet herbów (Comitatus insignium) - descriptiones signorum nobilium Poloniae
Post duas centurias oblivionis Alexander Brücker eum revelavit et iterum praeclarum fecit.