Vaclavus Potocki

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vaclavus Potocki (Polonice Wacław Potocki; 16219 Iulii 1696) fuit poeta baroci Polonici.

In familia nobili insigni Szreniawa natus est. Primo Arianus fuit, tum ad fidem Catholicam convertus est. Omni vita cum rure Łużna iuxta montes Carpates nexus fuit. In rebus publicis versus ab Ioanne Sobiescio pocillator Cracoviensis nominatus est. Philosophiam Sarmaticam confitebatur nec non vitam Sarmatae agebat.

Scripsit multum, circa trecenta milia versuum. Plerumque opera sua non edita sed in manuscriptis solum relicta sunt. Potocki poeta universalis fuit; prope omnibus generibus, ab epigrammate ad epos, operabatur, iocose nec non serio, de patria ac vita quotidiana scripsit. Splendidissima opera eius sunt:

  • Morialia – collectio duorum milium adagiorum poeticorum ad sententias Erasmi revertens
  • Wojna chocimska (Bellum Chocimiense) – temptatio carminis nationalis de victoria super Turcos anno 1621
  • Nowy zaciąg (Novum testamentum) – paraphrasis poetica evangelii
  • Ogród fraszek (Hortus epigrammatum) – thesaurus magnus variarum poematum: facetiarum, panegyricarum, sapientialium et aliarum
  • Argenida (Argenis) – poema amatorium
  • Poczet herbów (Comitatus insignium) - descriptiones signorum nobilium Poloniae

Post duas oblivionis centurias, Alexander Brücker eum revelavit et iterum praeclarum fecit.