Quantum redactiones paginae "Lucius Iulius Caesar (consul 90 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3: Linea 3:


== Gens ==
== Gens ==
Pater eius eiusdem nominis fuit, mater Popilia erat. Et frater eius [[Gaius Iulius Caesar Strabo Vopiscus]] cursum honorum coepit nec non tragoedias composuit. Fuit pater et illius [[Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)|L. Iulii Caesaris]], qui consulatum gessit anno [[64 a.C.n.]] et [[Iulia (M. Antonii mater)|Iulia]]e, quae mater fuerit [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] triumviri.
Pater eius Lucius Iulius Caesar Strabo, mater Popillia erat. Et frater eius [[Gaius Iulius Caesar Strabo Vopiscus]] cursum honorum coepit nec non tragoedias composuit. Fuit pater et illius [[Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)|L. Iulii Caesaris]], qui consulatum gessit anno [[64 a.C.n.]] et [[Iulia (M. Antonii mater)|Iulia]]e, quae mater fuerit [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] triumviri.


== Cursus honorum ==
== Cursus honorum ==

Emendatio ex 11:00, 8 Septembris 2014

Vide etiam paginam fere homonymam: Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)

Lucius Iulius Caesar (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus Romae anno 87 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens

Pater eius Lucius Iulius Caesar Strabo, mater Popillia erat. Et frater eius Gaius Iulius Caesar Strabo Vopiscus cursum honorum coepit nec non tragoedias composuit. Fuit pater et illius L. Iulii Caesaris, qui consulatum gessit anno 64 a.C.n. et Iuliae, quae mater fuerit Marci Antonii triumviri.

Cursus honorum

Lucius Iulius Caesar anno 100 a.C.n. ut familiares contra tribunum plebis seditiosum Lucium Appuleium Saturninum egit. Anno 94 a.C.n. aut antea praetor fuit. Anno 90 a.C.n. una cum Publio Rutilio Lupo consulatum adeptus est. Tum inter Bellum sociale contra Samnites certavit[1]. Legem tulit, qua socii fideles civitatem Romanam acciperent atque ita bellum composuit[2]. Anno 89 a.C.n. censor fuit, una cum P. Licinio Crasso. Tum censores novos cives in tribus diviserunt. Cum Factio Mariana anno 87 a.C.n. Romam expugnaret, Lucius una cum fratre necatus est.

Nexus externi

Bibliographia

Notae

  1. Appianus Alexandrinus, Bella Civilia 40-42; Titus Livius, Periochae LXXIII
  2. Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 21; Aulus Gellius, Noctes Atticae IV 4,3; Appianus Alexandrinus, op.cit. 47


Antecessores:
Sextus Iulius Caesar et Lucius Marcius Philippus
Consul
90 a.C.n.
cum
Publio Rutilio Lupo
Successores:
Gnaeus Pompeius Strabo et Lucius Porcius Cato

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!