Quantum redactiones paginae "Iuppiter" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m quoque--->etiam + a Ioanne--->ab Ioanne &c
m automaton addit: ckb:جووپیتەر
Linea 83: Linea 83:
[[ca:Júpiter (mitologia)]]
[[ca:Júpiter (mitologia)]]
[[chr:ᏧᏈᏓ (ᎤᏁᎳᏅᎯ)]]
[[chr:ᏧᏈᏓ (ᎤᏁᎳᏅᎯ)]]
[[ckb:جووپیتەر]]
[[cs:Jupiter (mytologie)]]
[[cs:Jupiter (mytologie)]]
[[cy:Iau (duw)]]
[[cy:Iau (duw)]]

Emendatio ex 03:40, 4 Augusti 2012

Vide etiam paginam discretivam: Iuppiter (discretiva)

Iuppiter (Cameo Romanum).
Iuppiter.

Iuppiter (Iovis, m.), aut Iupiter, in mythologia Romana est maximus deus, filius Saturni et "pater deorum et hominum." Graece, Ζεύς (gen. Διός) appellabatur. Olympo monte domum habuit.

Uxor Iovis est Iuno (Graece: [[Hera|Ἥρα]]), et filia eius carissima Minerva (Graece: [[Athena|Ἀθηνᾶ]]). Iuppiter habebatur rex deorum. Quamquam uxor Iovis erat Iuno nomine, perfidus ei Iuppiter erat, et cubitum ivit cum multis feminis. Igitur, Iuno valde aemula erat.

Etymologia

Creditur nomen Iovis e duabus radicibus deduxisse. Alia est Proto-Indo-Europeana dyeu- (cf. Graecum Διός pro Dios), quae etiam verba divus et Diana Latine producit. Alia est verbum pater. Iunctae duae fiunt Iu(n)-piter, cum n assimiletur cum p et a formam i ob mutationem capiat.

Epitheta Iovis

Iuppiter et Thétis, ab Ioanne Ingres picti.

Multis nominibus Iuppiter appellatur:

  • Iuppiter Caelestis
  • Iuppiter Conservator Augustorum
  • Iuppiter Conservator Orbis (imperium protexit)
  • Iuppiter Elicius
  • Iuppiter Feretrius
  • Iuppiter Fulgator
  • Iuppiter Lucetius
  • Iuppiter Optimus Maximus
  • Iuppiter Pluvius
  • Iuppiter Stator
  • Iuppiter Summanus
  • Iuppiter Terminus (fines imperii custodivit; hapax legomenon, vide CIL XI 351)
  • Iuppiter Victor (militibus victoriam dedit)

Etiam nomina regionibus gentibusque

  • Iuppiter Ammon (comparatus cum Ammone deo Aegypto)
  • Iuppiter Brixianus (aequiparatus cum deo Celto e Brixia)
  • Iuppiter Capitolinus (cultus per imperium)
  • Iuppiter Dolichenus (comparatus cum Baal deo Syrio)
  • Iuppiter Indiges (nomen Aeneae datum)
  • Iuppiter Ladicus (aequiparatus cum quodam deo Celtiberiano)
  • Iuppiter Laterius vel Latiaris (Deus Latii)
  • Iuppiter Parthinus (cultus prope finibus in Illyria)
  • Iuppiter Poeninus (Iuppiter cultus in Hispania)
  • Iuppiter Taranis (comparatus cum Tarane deo Celto)
  • Iuppiter Uxellinus (deus montium altorum)

Vide etiam

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iovem spectant.


Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!