Quantum redactiones paginae "Quattuor certamina sacra" differant

Jump to navigation Jump to search
pag. auxi
(pag. mutavi et auxi)
(pag. auxi)
 
Qui certaminibus interfuerunt ex omnibus Graecorum sedibus ab [[Asia Minor]]e usque ad [[Hispania]]m venerunt. Cum autem sumptus non parvi exercendi, vehendi, habitandi, vivendi causa oriri solerent, non nisi divitibus certamina patebant. Neque feminis neque barbaris certare licebat singulis hominibus potentibus exceptis (ut postea [[Nero]]ne imperatore).
 
Tempore [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] quattuor certaminibus Graecis tria nova adiuncta sunt (sic dicta "periodus nova"): [[Augustus]] anno [[27 a.C.n.]] post [[Marcus Antonius|Antonium]] ad [[Actium]] victum (31 v. Chr.) [[Nicopolis|Nicopoli]] in urbe [[Actia (certamina)|Actia]] inchoavit et anno [[2]] [[Neapolis|Neapoli]] [[Sebasta (certamina)|Sebasta]], ambo ludi quinquennales certamina musaea, hippica ac gymnica amplectentes<ref>[[Suetonius]] Augustus 98,5; [[Strabo]] 5,4,7</ref>. [[Domitianus]] denique septimum agonem anno [[86]] [[Capitolia]] Romana adiunxit, quae [[Iuppiter|Iovi]] dedicavit quibusque [[stadium]] 30 000 spectatorum aedificari iussit<ref>[[Suetonius]] Domitian 4,4</ref>. Inter Capitolia etiam cursus feminarum locum habuit, quod in certaminibus res insolens est.
 
== Notae ==
14 123

recensiones

Tabula navigationis