Quantum redactiones paginae "Phineus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 5: Linea 5:

Duos filios e Cleopatra uxore, filia [[Boreas|Boreae]] et Atheniensis Orithyae, genuit : Plexippum ac Pandionem, quos postea excaecavit cum secunda uxor, Idaea, eos de vi accusavit. Haec a nonnullis auctoribus causa fuisse dicitur, cur Phineus postea et ipse a Borea irato excaecatus sit. Sed eum vaticinandi facultate [[Apollo]] donaverat : cum autem deorum arcana consilia studiosius mortalibus traderet, inter ipsa dicta a [[Iupiter|Iove]] irato excaecatus plerumque traditur. Alii contendunt eum longam vitam oculis suis praetulisse. [[Iupiter]] in eum [[Harpyae|Harpyas]] quoque immisit quae omnem cibum potumque ex ore eriperent atque taetro odore polluerent. Diu miserrimus sic egit; donec [[Argonautae]] ad litus Thraciae appulerunt. Tum fatis ipsis iubentibus alati filii [[Boreas|Boreae]], [[Zetes et Calais]], per aerem paventes Harpyas persecuti sunt atque Phineum aerumnis poenaque liberaverunt. Qui laetatus miris in modis [[Iason]]em et comites eius viam ad [[Colchis|Colchos]] gratus docuit ac futuros eventus praedixit.

Longe aliter a Diodoro Siculo haec fabula narratur : nam postquam e nave exierunt, Argonautae in duos iuvenes catenaros et verberatos inciderunt. Quos percontati, Boreades Zetes et Calais cum filios sororis Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo.

== Fontes. ==
== Fontes. ==

Emendatio ex 11:59, 29 Iulii 2010

Phineus et Boreades (Calais et Zetes) ad mensam victu onustam Harpyarum adventum exspectant. Crater Atticus rubeis figuris. Museum Lupariense.

Duo Phinei fuerunt in mythologia Graeca :

Phineus, vates.

Hic Phineus erat filius Agenoris, regis Phoeniciae, et Telephassae. Postquam sororem Europam Iupiter rapuit, iussu patris, ut ceteri fratres (Cadmus, Cilix, Phoenix...) eam quaesitum profectus est. Quam cum reperire non posset, novam urbem (Salmydessum nomine) in litore Thraciae condidit, ubi rex Odrysarum fuit.

Duos filios e Cleopatra uxore, filia Boreae et Atheniensis Orithyae, genuit : Plexippum ac Pandionem, quos postea excaecavit cum secunda uxor, Idaea, eos de vi accusavit. Haec a nonnullis auctoribus causa fuisse dicitur, cur Phineus postea et ipse a Borea irato excaecatus sit. Sed eum vaticinandi facultate Apollo donaverat : cum autem deorum arcana consilia studiosius mortalibus traderet, inter ipsa dicta a Iove irato excaecatus plerumque traditur. Alii contendunt eum longam vitam oculis suis praetulisse. Iupiter in eum Harpyas quoque immisit quae omnem cibum potumque ex ore eriperent atque taetro odore polluerent. Diu miserrimus sic egit; donec Argonautae ad litus Thraciae appulerunt. Tum fatis ipsis iubentibus alati filii Boreae, Zetes et Calais, per aerem paventes Harpyas persecuti sunt atque Phineum aerumnis poenaque liberaverunt. Qui laetatus miris in modis Iasonem et comites eius viam ad Colchos gratus docuit ac futuros eventus praedixit.

Longe aliter a Diodoro Siculo haec fabula narratur : nam postquam e nave exierunt, Argonautae in duos iuvenes catenaros et verberatos inciderunt. Quos percontati, Boreades Zetes et Calais cum filios sororis Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo.

Fontes.

Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad Metamorphoses Ovidianas illustrandas.

Phineus, sponsus Andromedae.

Alter Phineus, Beli filius atque regis Aethiopum Cephei frater, idem et patruus Andromedae et sponsus erat. Sed postquam eam monstro marino, Ceto, eripuit, Perseus Andromedam sibi vindicavit in matrimonium annuente patre. Tunc Phineus iratus et dolens filium Iovis cum armata manu adgressus est : circumventus ab hostibus Perseus Gorgoneum caput e sinu prompsit atque ita Phineum comitesque in saxa vertit.

Fontes.