Quantum redactiones paginae "Antiochia ad Orontem" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: uk:Антак'я
Linea 74: Linea 74:
[[sv:Antakya]]
[[sv:Antakya]]
[[sw:Antakya]]
[[sw:Antakya]]
[[th:อันทาเคีย]]
[[tr:Antakya, Hatay]]
[[tr:Antakya, Hatay]]
[[uk:Антак'я]]
[[uk:Антак'я]]

Emendatio ex 21:32, 15 Iulii 2010

Collocatio Antiochiae in Turcia

Antiochia aut Antiochia ad Orontem - Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου, etiam Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη (Antiócheia he epì Oróntou, Antiócheia hê Megálê, id est "magna Antiochia“) - hodie Turcice Antakya appellata - municipium est Turciae anno 2001. centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.

Historia

Antiochia condita est anno a.Chr.n. 300. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Postea Antiochia urbs et caput illius regni erat.

Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.

Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani[1]

Originaliter trii patriarchati locum praecipuum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa) et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.

Praeclari cives

Antiochiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:

Lege etiam Anglice et Gallice

  • Sheila Campbell (1988): The Mosaics of Antioch
  • Glanville Downey (1974): A History of Antioch in Syria
  • Paul Petit (1955): Libanius et la vie municipale à Antioche au IVe siècle apr. J.-C.


Nota

  1. Secundum actus apostolorum (11.23): Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

Formula:Link FA