Versuum series

E Vicipaedia

Versuum series[1] in poesi est copia versuum intra poemate disposita, usitate in typographia ab aliis versuum seriebus per lineam vacuam vel indentationem variam notata.[2] Versuum series formas habere possunt quae homoeoteleuton et metrum ostendunt, quamquam tales proprietates deesse possunt. Sunt multae unicae versuum serierum formae, quarum nonnullae sunt simplices, sicut tetrastichonta, quibus sunt quattuor versus; aliae formae sunt multipliciores, sicut versuum series Spenseriana. Poemata versus ficti, sicut sestinae, defini possunt per numerum et formam eorum versuum serierum. Sensus nominis versuum seriei sensus strophe similis est, sed strophe aliquando adhibetur ad attingere irregulares versuum copias contra regularem versuum seriem in homoeoteleutone dispositam.[3]

Versuum series in poesi est capitis quod in prosa invenitur analoga; cogitationes coniunctae in unitates disponuntur.[4] In musica, series linearum usitate versus appellantur.

Inter poetas Romanos, Propertius versuum seriebus fortasse uti solebat.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "stanza, render by phrase, such as versuum series." D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 838.
  2. Murfin et Ray, The Bedford Glossary of Critical and Literary Terms, p. 455.
  3. Murfin et Ray, The Bedford Glossary of Critical and Literary Terms, p. 457.
  4. Kirszner et Mandell, Literature Reading, Writing, Reacting, capitulum 18, p. 716.
  5. "A conviction has been steadily gaining ground among editors of Propertius that in composing some of his work the poet had set before himself a definite structure, a structure which determined the dimensions of a poem and did not occcur as an unforeseen result. In Book I, for example, some poems fall fairly obviously into regular blocks of verses:
    • 1.6 = 6 : 6 : 6 : 6 : 6 : 6
    • 1.10 = 10 : 10 : 10
    • 1.14 = 8 : 8 : 8" (Propertius 1990:19–20).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]