Iacobus de Lentino

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Singula pars imaginis mediaevalis. Bibliotheca Media Nationalis Florentiae.

Iacobus de Lentino, notarius nuncupatus[1] (vulgo Giacomo da Lentini et Jacopo [il] Notaro) fuit notarius Italianus qui in Magna Curia Friderici II imperatoris Romani saeculo tertio decimo floruit, senior Scholae Siciliensis poeta. Inventor dicitur soneti.[2][3]

Eius poemata primum Siculice in dialecto litterarum composita sunt, quamquam versiones solum Tuscanice conscriptae supersunt. Eius poesis, quae Occitanam virorum troubadour ex comitatu Provinciae poesin in Italianam accommodabat, amorem curialem et magnanimum plerumque tractat. Ut mos inter eruditos tum erat, epistularum commercium cum aliis poetis habebat, manuscripta poematum in vulgum spargens, commentarios addens; unus ex eius principalibus interlocutoribus fuit Petrus della Vigna.[4] Nonnulla ex eius sonetis generabantur per tensionem,[5] collaborativum poesis componendi modum, quo alius poeta sonetum scripserit, aliusque responderit, similiter sonetum componens; sic colloqui solebant Iacobus et quodam Abbate Tiburtino.[6][7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Jacobus de Lentino domini imperatoris notarius": documentum anni 1240, fide it:wiki
  2. "Giacomo Da Lentini."
  3. "[Italian sonnets] are credited to Giacomo da Lentini (fl. 1215–33), whose hendecasyllables usually rhymed abababab cdecde" (Brogan, Zillman, et Scott 1993: 1168).
  4. Ploom 108.
  5. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  6. Bondanella 255, 551.
  7. Kleinhenz 62-64.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]