Roman numeral 10000 CC DD.svg

Percy Bysshe Shelley

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Percy Bysshe Shelley
Res apud Vicidata repertae:
Percy Bysshe Shelley: imago
Percy Bysshe Shelley: subscriptio
Nativitas: 4 Augusti 1792; Horsham
Obitus: 8 Iulii 1822; Spedia, Erix
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Linguista, Poëta, Interpres, playwright, mythistoricus

Consociatio

Religio: atheismus

Familia

Genitores: Timothy Shelley;
Coniunx: Maria Shelley
Proles: Percy Florence Shelley

Memoria

Sepultura: Protestant Cemetery

Percy Bysshe Shelley (4 Aug 17928 Iulii 1822) fuit poeta Anglicus Motu Romantico, apud nonnullos unus ex optimis poësis lyricae Anglicae scriptoribus more Romanticismo. Praesertim notus est versibus sicut sonetum Ozymandias (1818), Ode to the West Wind, To a Skylark, et The Masque of Anarchy, omnes inter optimos gratissimosque linguae Anglicae facile numerati. Sua autem magna opera longa phantasticaque sunt, inter quae Prometheus Unbound, Alastor, Adonaïs, The Revolt of Islam, et infectus The Triumph of Life. The Cenci (1819) et Prometheus Solutus (1820) sunt dramata, illud quinque partibus, hoc quattuor. Shelley etiam scripsit mythistorias Gothicas, Zastrozzi (1810), St. Irvyne (1811), et opera brevia The Assassins (1814) et The Coliseum (1817),

Sui mores vitaque saeculo undevigesimo insueti fuerunt atque Shelley cives suos saepe increpabat et suo in idealismo inhaerebat ut factum sit nonnullis ille favit suam ob auctoritatem, multis displicuit ob eius, ut dixerunt, nequitiam. Quae cum ita sint, quibusdam poetis duarum triumve aetatum posterarum heros clarus fuit (inter alios eis Roberto Browning, Alfredo Tennyson, Dante Gabriel Rossetti, Algernon Caroli Swinburne, etenim Georgio Byron, Guliermo Godwin, Gulielmo Butler Yeats, et Henrico David Thoreau, necnon poetis qui aliis linguis scripserunt, sicut Jan Kasprowicz, Jibanananda Das, et Subramanya Bharathy).

Carolus Marx, Henricus Stephens Salt, Bertrandus Russell, Leo Tolstoj, Mahatma Gandhi et Upton Sinclair eum admirati sunt ratione theoriae oeconomiae moralitateque, ius laborandi et iura animalium denfendi et inviolentiae. Shelley etiam notus fuit amicus poetis Keats et Georgio Byron. Sua uxor secunda, Maria Shelley, librum Frankenstein, vel Prometheus Modernus scripsit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Percy Bysshe Shelley spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!