Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pervigilium Omnium Sanctorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cucurbita exsculpta, seu "Iacobus Lanternae," est quotidianum pervigilii Omnium Sanctorum signum.

Pervigilium Omnium Sanctorum, sive Vespera Omnium Sanctorum sive Vesper Sanctorum tantum, est vesper pridianum Festo Omnium Sanctorum, die 31 Octobris observatum. Hodie, praesertim in Civitatibus Foederatis, dies ipsa est festum (Anglice Halloween, ex All-hallow-even 'pervigilium omnium sanctorum'), in quo parvuli mutata veste ostia domuum pulsant, bellaria postulantes. Illo tempore, res terriculosae ab omnibus leviter coluntur.

Antiquitus ferebantur spiritus? malevolentes vespere illo die in terra libere errare, et nisi quomodo placarentur, mortales variis malis afflicturos. Hac de causa, parvuli solebant se esse tales spiritus, ut bona acciperent (et minantes se ludificaturos nisi ederentur) fingere. Usque ad hunc diem, bellariorum petitores clamitant: "dulcia aut dolum!" (Anglice trick or treat!; pro trick, confer vocem Latinam tricae). Hac de causa festum nonnumquam Latine Lemuria Americana nominatur.

Dies plus plusque aemulatur cum die Sancti Martini. Die 11 Novembris enim etiam parvuli ostia pulsant bellaria vel parvos nummos nisi postulantes saltem precantes.

Trivia[recensere | fontem recensere]

Inscribitur in [Harrius Potter et Philosophi Lapis|Harrio Potter et Philosopho Lapis]], libro Latine converso, capitulum titulo Halloween (Anglico primo), quod Petrus Needham vocabulo Latino vesperi sancti reddidit.

Nexus interni

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pervigilium Omnium Sanctorum spectant.