Coordinata: 71°00′01″N 124°00′10″W / 71.00028°N 124.00278°W / 71.00028; -124.00278 (Amundsen Gulf, NT)

Sinus Amundsenianus (Canada)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sinus Amundsenianus in Territoriis Septentrio-Occidentalibus Canadae     Nunavut     Territoria Septentrio-Occidentalia propria     Yukon     Columbia Britannica     Alasca
Despectus in Sinum Amundsenianum ex satellite. Aqua caerulea clara videtur antequam glacies et nix liquescant.

Sinus Amundsenianus est sinus plerumque in Regione Inuvik Territoriorum Septentrio-Occidentalium Canadae minimeque in Regione Kitikmeot provinciae Nunavut situs est.[1] Qui sinus insulas Banksianam et Victoriam a continente disiungit. Circiter 400 chiliometra longus et circiter 150 chiliometra latus est, ubi Mare Beaufort attingit.

Sinus, qui a Rodoaldo Amundsen exploratore Norvegico ab anno 1903 ad annum 1906 explorabatur, ad occidentes Transitus Boreo-Occidentalis fines iacet, ad claram viam quae ab Oceano Atlantico ad Oceanum Pacificum ducit.

Pauci homines oras huius sinus incolant, sed nonnulla oppida parva vicique vigent, inter quos Portus Sachsianus, Ulukhaktok, et Paulatuk.

Delphinapteri leucades, pinnipedia, Salvelini alpini, Arctogadi, et etiam salmonidae aquis utuntur. Salmones nerka et gorbuscha in aquis propinquis inter 1999 et 2001 primum apparuerunt.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]