Oncorhynchus gorbuscha

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pink salmon FWS.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Salmoniformes 
Familia : Salmonidae 
Genus : Oncorhynchus 
Species : O. gorbuscha 
Oncorhynchus gorbuscha 
(Walbaum, 1792)  

Oncorhynchus gorbuscha est species piscium anadromosa familiae Salmonidarum; nomen ab Ioanne Walbaum anno 1792 statutum.

Area[recensere | fontem recensere]

Gorbuscha indigena aquarum litoralium Oceani Arctici a Lena ad flumen Mackenzie et Oceani Pacifici usque ad Californiam et Coream et Honsuam insulam est. In lacu Superiore et in Paeninsula Kolaensi a homine inducta est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Piscator Americanus gorbuscham monstrat anno 2007

Oncorhynchorum est species brevissima et frequentissima et citissime crescens. In oceano gorbuschae dorsum lividum vel glaucum habent, latera cana, ventrem album; cum in fluviis revertuntur, ochroleucae aut gilvae fiunt. Gorbuschae massa media 2,2 chg est. Gorbuschae masculi post migrationem gibbam dorso habent, unde et nomen speciei; gorbuscha Russice (piscis) gibbosa est. Oncorhynchus gorbuscha piscis est esu optimus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • FishBase • INPN France
Wikispecies-logo.svg Vide "Oncorhynchum gorbuscham" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oncorhynchum gorbuscham spectant.