Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 72°45′02″N 121°30′10″W / 72.75056°N 121.50278°W / 72.75056; -121.50278 (Banks Island)

Insula Banksiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imagines spectroradiometricae, diebus 14 et 16 Iunii anno 2002 factae, Insulam Banksianam (laeva superiori) et Victoriam Insulam (in meridie et oriente) monstrant.
Collocatio Insulae Banksianae.
Topographia Insulae Banksianae.
HMS Investigator prope Insulam Baring anno 1851.

Insula Banksiana[1] (Anglice Banks Island) est una e maximis Archipelagi Arctici Canadiensis insulis. Quae in Regione Inuvik, pars Regionis Deductionis Inuvialuit (Anglice Inuvialuit Settlement Region) Territororum Septentrio-Occidentalium, disiungitur a Victoria Insula a Freto Principis Cambriae ad orientem versus et a continente a Sinu Amundseniano ad meridiem versus. Mare Beaufort ad occidentem iacet, ac Fretum M'Clure ad septentriones et orientem versus insulam ab insulis Principis Patricii et Melville disiungit.

Insula est 380 chiliometra longa et 290 chiliometra lata, et eius area terrestris est 70 028 chiliometra quadrata. Altissimus locus est Durham Heights, 730 metra supra aequor maris.[2] Insula est vicesima quarta a maxima in orbe terrarum et quinta a maxima in Canada. Ex Iosepho Banks Equite appellatur.

Solus locus habitatus in insula est Portus Sachsianus (Sachs Harbour; Inuvialuitice Ikhuak), in ora meridiana et occidentali patens, quem 103 homines anno 2011 incolabant.[3]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Flora[recensere | fontem recensere]

Arboribus insula caret omnino, et crescit altissima planta, Salix arctica, solum usque ad 40 fere centimetra, sed plerumque 10 centimetra alta.

Fauna[recensere | fontem recensere]

Paene quattuordecim species mammalium insulam habitant, inter quas Rangifer tarandus pearyi, Rangifer tarandus groenlandicus, et Ursus maritimus. Olim plus quam 68 000 Oviboum moschatorum in insula inveni poterant, maior pars omnium in orbe terrarum; bacterium autem Erysipelothrix rhusiopathiae eorum numeros magnopere imminuit. Aestate nonnulla centena milia avium migratoriarum in Sanctuario Avium Migratoriarum Insulae Banksianae Primo et Sanctuario Avium Migratoriarum Insulae Banksianae Altero nidificant.[4][5]

Insulam Banksianam habitant duae partes omnium Anserum caerulescentium caerulescentium (snow geese) quae in vita sunt. Qui anseres trans Sinum Amundsenianum a continente quotannis migrant, cum homines ex Portu Sachsiano eos vere venatum exeant. Insula est pars biomae? tundrae, ubi hiemes maxime frigidae sunt. In terra insulari vigent rangiferi tarandi groenlandici, ursi maritimi, oviboves moschati, multaeque species avium polarium, inter quas Corvus corax variaeque species Lagopodorum, qui omnem per annum hic inveniuntur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. James Harley Marsh (4 Martii 2015). Banks Island .
  3. "Census Profile, 2016 Census Sachs Harbour, Hamlet [Census subdivision, Northwest Territories and Northwest Territories [Territory]"]. Canada 2016 Census. Statistics Canada .
  4. Banks Island Migratory Bird Sanctuary No. 1.
  5. Banks Island Migratory Bird Sanctuary No. 2.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Armstrong, Alexander. 1857. A Personal Narrative of the Discovery of the Northwest Passage. Londinii: Hurst and Blackett Archivum.
  • Canada. 1978. Banks Island, a Natural Area of Canadian Significance. Ottavae: Parks Canada.
  • Cotter, R. C., et J. E. Hines. 2001. "Breeding Biology of Brant on Banks Island, Northwest Territories, Canada." Arctic 54: 357–66.
  • Gajewski, K, R. Mott, J. Ritchie, et K. Hadden. 2000. "Holocene Vegetation History of Banks Island, Northwest Territories, Canada." Canadian Journal of Botany 78: 430–36.
  • Holyoak, D. T. 1983. "Notes on the Birds of Southwestern Banks Island, Northwest Territories, Canada." Bulletin of the British Ornithologists' Club 103, no. 2 (Iunius).
  • Issenman, Betty. 1997. Sinews of Survival: The living legacy of Inuit clothing. UBC Press.
  • Manning, T. H., E. O. Höhn, et A. H. Macpherson. 1956. The Birds of Banks Island.
  • Osborn, Sherard. 1852. Stray leaves from an Arctic journal, or, Eighteen months in the polar regions: in search of Sir John Franklin's expedition, in the years 1850–51. Novi Eboraci: Putnam’s. Archivum.
  • Savours, Ann. 1999. The Search for the North West Passage. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 978-0312223724. Archivum.
  • Stephens, L. E., L. W. Sobczak, et E. S. Wainwright. 1972. Gravity Measurements on Banks Island, N.W.T. Gravity map series, 150. Ottavae: Dept. of Energy, Mines and Resources, Earth Physics Branch.
  • Stephenson, S. A. 2010. Fishes of the Thomsen River, Banks Island, Northwest Territories. Can. Manuscr. Rep. Fish. Aquat. Sci., 2944.
  • Struzik, Ed. 2000. "And then there Were 84,000: The Return of Musk-Oxen to Canada's Banks Island in Recent Decades Is Just One Chapter of a Beguiling Arctic Mystery." International Wildlife 30 (1): 28.
  • Will, Richard T. 1983. Utilization of Banks Island Muskoxen by Nineteenth Century Copper Inuit. [S.l.]: Boreal Institute for Northern Studies.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Banksianam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 73°0′0″N 121°30′0″W • OpenStreetMap • GeoNames  • Encyclopædia Britannica