Berlusconismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Voce Berlusconismi (nominativus: Berlusconismus)[1] Latine appellare possumus id quod his temporibus in Italia plerumque, novo verbo in sermone patrio adhibito, "berlusconismo" sonat, quo illa haud facile definitu conglomeratio habituum mentis et morum significatur, qui ad Silvium Berlusconi, si non ut ad originem, saltem ut ad exemplar spectant.

Annis octogenariis saeculi XX "berlusconismo" iam erat vocabulum, quo habitus mentis dynamicus et confidens quoad incepta mercatoria atque oeconomica, difficultatum victor, promebatur. Postquam Silvius Berlusconi ad rem publicam, annis nonagenariis saeculi, accessit, vox Berlusconismi adhibita est, interdum non sine voluntate contumelia destringendi, etiam ad significandum quidquid maximi momenti notas efficeret in ratione populum alloquendi, administrandi ac rem publicam contrectandi, qua Berlusconi utebatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.