Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Pulmo

E Vicipaedia
(Redirectum de Pulmones)
Jump to navigation Jump to search


Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Pulmones
Cognitores
TA A06.5.01.001
Anatomia macroscopica
Pulmones
Pulmones cum tractu respiratorio. Colores lobos pulmonum indicant.
Cor pulmonesque
Pulmones humani iuxta cor et maiores pectoris arterias venasque stant.[1].

Pulmo (-onis, m.) sive pneumon[2] est necessarium respirationis organum in multis animalibus quae aerem spirant, inter quae plurima tetrapoda, pauci pisces, et pauca mollusca gastropoda terrestria. In mammalibus et multiplicibus vitae generibus, bini pulmones prope spinam in ullo cordis latere siti sunt.

Respiratio externa est permutatio per propagationem oxygenii ac dioxidi carbonii inter sanguinem et aerem. Antequam in pulmones pervenit, aer os aut nasum et tracheam transit. In mammalibus ut in hominius, pulmones, ab ossibus protecto, siti sunt in cavitate thoracis, quo spatium aere vacuum cum pressione negativa exstat. Pulmones motibus thoracalibus et musculo diaphragmate sequuntur: si diaphragma procumbat vel volumen thoracis augeat, ita volumen pulmonum mutet.

Intra pulmonem arbor bronchiales aer inspiratus totum in spatium pulmonalem distribuit. Post tenuissimos bronchiolos alveoli inveniuntur, quo transmissio oxygenii O2 et carbonii dioxidi inter aerem et sanguinem circuli sanguinis minoris fit.

Multi morbi et mala pulmonum nota sunt, per exemplum asthma bronchiale, pneumonia, carcinoma bronchiale.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Pulmones suilli.

Pulmones in cavitate thoracis a cordis ambobus lateribus locati et cavea thoracis complexi sunt[3]. Pulmoni dextro tres, sinistro autem duo lobi sunt.

Pulmo dexter ex lobis superiori, medio, et inferiori constat. Inter lobum inferiorem et ceteros invenitur fissura obliqua, inter lobos et superiorem et medium fissura horizontalis locata est. Compositus est pulmo sinister ex lobis superiore et inferiore, inter quos fissura obliqua reperitur.

Cuiusque pulmonis supra apex de conicis forma est. Infra basis pulmonis concava, facies diaphragmatica, supra diaphragmatis convexitatem iacet. Pulmones tecti sunt in pleura membrana serosa et duplici (pleura parietalis, pleura visceralis).

Arbor bronchialis[recensere | fontem recensere]

Aer pulmones per bronchos et bronchioles entrat absceditque. Sectio parenchymatis pulmonalis[1]

Utroque pulmoni arbor bronchialis est, cum ramificationibus ab broncho principali usque ad alveolum pulmonis.

Bronchus principalis dexter, sinistro brevior, cursum tracheae continuat. Structura bronchorum principalium tracheae similis est. Cursus bronchi principalis sinistri obliquius est. Hac de causa corpuscula (e. g. nucula vorata infantium) in tracheam perlata citius in latus dextrum veniant.

Ab utroque bronchus principalis bronchi lobares discedunt: dextre tres, sinistre duo. Diameter eorum circiter 10 mm (3/8 in) est.

Bronchi lobares se in bronchos segmentales separant.

Lobi et segmenta[recensere | fontem recensere]

Lobi cum segmentis bronchopulmonalibus
pulmonis dextri pulmonis sinistri
Lobus superior
  • Apicale: Segmentum I
  • Posterius: Segmentum II
  • Anterius: Segmentum III
Lobus medius
  • Laterale: Segmentum IV
  • Mediale: Segmentum V
Lobus inferior
  • Basale superius: Segmentum VI
  • Basale mediale: Segmentum VII
  • Basale anterius: Segmentum VIII
  • Basale laterale: Segmentum IX
  • Basale posterius: Segmentum X
Lobus superior
  • Apicoposterius: Segmentum I (+II)
  • Anterius: Segmentum III

Lingula (pars lobi superioris)

  • Lingulare superius: Segmentum IV
  • Lingulare inferius: Segmentum V

Lobus inferior

  • Basale superius: Segmentum VI
  • Basale anterius: Segmentum VIII
  • Basale laterale: Segmentum IX
  • Basale posterius: Segmentum X

Uterque pulmo per invaginationes pleurae in lobos dividitur, dextra tres, sinistra duos. Intra lobum distinguuntur diversa segmenta per providentiam arterialem arteriarum segmentales pulmonum. Segmentum I pulmonis sinistri est sensu strictu fusio duorum segmentorum I+II. Abest in pulmone sinistro segmentum VII. Quo fit, ut pulmoni dextri decem segmenta, at pulmoni sinistri octo segmenta sunt.

Acinus[recensere | fontem recensere]

Structura acinorum.

Acini sunt partes terminales post bronchiolos respiratorios, extrema arbori bronchialis. Ab divisione bronchioli respiratorii in duos vel tres ductulos alveolares usque ad alveolos cum pluribus poris alveolaribus transgressus gasorum inter aerem et sanguinem (haematosis) fit.

Extra notionem acini etiam notio unitatis terminalis pulmonalis (abbrev. int.: LTU) inveniri potest[4].

Vasa privata et publica[recensere | fontem recensere]

Intra pulmones non solum inter ateriam et venam distinguitur, sed etiam duo genera vasorum sanguineorum, ad functiones eorum principales respicientia, separantur, vasa privata et vasa publica. Vasa privata sunt arteriae venaeque pulmonis, quae vasa pulmonis propria providentiae arterialis et venosae proferunt. Vasa publica autem corpori toto servant (circulus sanguinis minor).

Vasa privata. Vasa arterialia propria pulmones irrigantia nominantur rami bronchiales, qui pulmonis dextri duo rami ex arteriis intercostalibus tertia et quarta oriuntur, at pulmonis sinistri directe ex aorta thoracali effluunt. Ut supra scriptum quoque segmento bronchopulmonali arteria segmentalis pulmonis propria attribuitur; sic segmentis:

  • I: arteria segmentalis apicalis pulmonis dextri et arteria segmentalis apicoposterior pulmonis sinistri
  • II: arteria segmentalis posterior pulmonis dextri
  • III: arteria segmentalis anterior pulmonis dextri et sinistri
  • IV: arteria segmentalis lateralis pulmoni dextri et arteria segmentalis lingularis superior pulmoni sinistri
  • V: arteria segmentalis medialis pulmoni dextri et arteria segmentalis lingularis inferior
  • VI: arteria segmentalis basalis superior pulmoni dextri et arteria segmentalis basalis superior pulmoni sinistri
  • VII: arteria segmentalis basalis medialis pulmoni dextri
  • VIII: arteria segmentalis basalis anterior pulmoni dextri et arteria segmentalis basalis anterior pulmoni sinistri
  • IX: arteria segmentalis basalis lateralis pulmoni dextri et arteria segmentalis basalis lateralis pulmoni sinistri
  • X: arteria segmentalis basalis posterior pulmoni dextri et arteria segmentalis basalis posterior pulmoni sinistri

Anatomia microscopica[recensere | fontem recensere]

Alveoli pulmonis cellula respiratoria sunt; diameter alveoli singularis 0.06 - 0.2 mm est. Constituti sunt alveoli ex tribus typis cellularum:

  • cellulae typi I,
  • cellulae typi II,
  • macrophagocyti alveolares.

Ab annis 3-4 natis generantur pori interalveolares Kohnienses[5].

Anatomia topographica[recensere | fontem recensere]

Pulmo in thorace, cavitatem thoracis dictam, situs est. Ipsae cavitati thoracis, quae sensu strictu non cavitas (ut cavitas abdominalis) est, at tres vero cavitates continet: duae cavitates pleurales, una cavitas pericardialis, uterque pulmo intra ipsam propriam cavitatem pleuralem inest. Supra, quo pleura mediastinalis in pleuram costalem transit, uterque apex pulmonis cum convexitate sua, totam pleura cavitatem replens, cum pleura tholum pleurae formans, aperturam thoracis superior eminet. Infra utraque basis pulmonis diaphragmati se applicat.

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Volumina pulmonalia
Lungvolumes Updated.png
TLC Capacitas pulmonum totalis
VC Capacitas vitalis
RV Volumen residuale
IC Capacitas inspiratoria
FRC Capacitas residualis functionalis
IRV Volumen subsidiarium inspiratorium
TV Volumen aestivum
ERV Volumen subsidiarium exspiratorium

Respiratio in pulmonibus, rectius ventilatio, animam et attrahere et reddere ad gasiorum transitus (haematosem pulmonalem), imprimis O2 et CO2, levandos comprendit. Per quietem capientem homo quodque minutum a duodeciente ad quinquientem decientem animum attrahit redditque, quod est frequentia respirationis. Animum attrahere inspiratio, reddere autem exspiratio nominatur. Cum voluminibus pulmonium, circiter semilitrum, per minutum a sex ad octo litrorum gasii inspirantur atque exspirantur. Hyperventilatio est actio ventilationis aggravata (frequentia respirationis nimia sive volumen nimium), hypoventilatio autem minuta. Pro onerum viribus concordia viarum aeriarum et structurarum pulmonium et functionum gregum musculorum velut eorum gubernationis necesse est.

De respiratione in genere et de respiratione externa[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Respiratio

Dividitur respiratio in partes duas: respirationem pulonalem (externam) et respirationem cellularem (internam). Respiratio pulmonalis oxygenium O2 in corpus absorberi (inhalationem) et carbonii dioxidum CO2 ex corpore abscedi (exhalationem) significat. Respiratio cellularis, ibi in mitochondriis facta, et generationem CO2 per cyclum acidi citrici et consumptionem O2 per phosphorylationem oxidativam comprendit.

Natura gasium[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Gas

Diffusio gasium trans superficies pulmonum respiratorias, haematosis, inter aerem et sanguinem (respiratio externa) differentias pressionum gasium requirit, quia utrumque gas ab area pressionis maioris ad aream pressionis minorem diffundit. Ad intellegendum functionis respirationis externae cognitio naturae gasium pressionum partialium imprimis oxygenii PO2 (aeris inspirandi) et carbonii dioxidi PCO2 (aeris exspirandi) velut et aquae PH2O (sanguinis) auxiliatur. Describatur simpliciter aequatio gasium pressionis in spatio: (P est pressio gasis, n est numerus molium gasis, R est valor constans gasium generalis, T est temperatura, V ad volumem spatii valet.

In aere sicco quidem, ut supra indicata, varia gasa sunt. Compositio aeris est: circiter 21% O2, 0.04% CO2, N2 78%, cetera gasa 1% (ut helium). Pressiones partiales in aere PO2 149 mmHg, PCO2 0.3 mmHg, at in corpore humano PH2O circum temperaturam normalem (37°C s. 99 °F) 47 mmHg sunt.

Ventilatio mechanica[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Respiratio

Respiratio in pulmonibus structuras pulmonales motibus (mechanicis) ventilari significat. Flexibilitate pulmonum, qui intra cavitatem pleuralem in vacuo siti sunt, quaeque voluminis mutatio cavitatis pleuralis pressione intrapleurali negativa magnitudinem pulmonum quoque mutat. In physiologia respiratoria valores diversae ad volumina pulmonalia describenda notae sunt.

Gubernatio systematis nervosi autonomici[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Systema nervosum autonomicum

Systema nervosi autonomicum musculis levibus vasorum sanguineorum effectus exercet[6].

Examen pulmonum[recensere | fontem recensere]

Imago radiis X pulmonum humanorum.

Examen pulmonum est pars examen clinicum. Examina ope sensuum propriorum sunt:

  • Inspectio - videre superficiem thoracis
  • Palpatio - tangere manu superficiem thoracis
  • Percussio - elicere structuras pulmonum resonandi
  • Auscultatio - audire sonos spirationis

Praeterea alia examina apparatibus medicis adhibentur:

  • Spirometria
  • Plethysmographia
  • Examina radiologica

Spirometria[recensere | fontem recensere]

Spirometria est examen medicum functionis pulmonalis vulgare, quae aeris pulmonalis volumen et fluxum (velocitatem), inhalante exhalanteque, metitur.

Morbi pulmonum[recensere | fontem recensere]

Plerisque morborum pulmonum et symptomata generalia et propriis sunt. Symptomata generalia sunt fatigatio, febris, sudor nocturnus, signa inflammationis. Symptomata propria sunt tussis (etiam cum sanguine, haemoptysis), dyspnoea, dolor thoracalis.

Inquinatio aëris et tabacum non raro causae morborum pulmonum sunt.

Inflammationes[recensere | fontem recensere]

Morbi chronici obstructionis pulmonum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Morbus chronicus obstructionis pulmonum

Morbi restrictivi pulmonum[recensere | fontem recensere]

Mala providentiae vascularis[recensere | fontem recensere]

Cancri pulmonum[recensere | fontem recensere]

Alia mala pulmonum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Gray's Anatomy of the Human Body, ed. 20a (1918).
  2. L. A. Kraus (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, ed. 3a (Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung).
  3. Verheyen P. (1706). Corporis humani anatomia
  4. Scarpelli E. M. (Aug 1998). "The alveolar surface network: a new anatomy and its physiological significance". The anatomical record 251 (4): 491-527 
  5. Desplechain C., Foliguet B., Barrat E., Grignon G., Touati F. (Ian-Feb 1983). "The pores of Kohn in pulmonary alveoli". Bulletin Europeen de physiopathologie respiratoire 19 (1): 59-68 
  6. Barnes P. J., Liu S. F. (Mar 1995). "Regulation of pulmonary vascular tone". Pharmacological reviews 47 (1): 87-131 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pulmones spectant.