Latinitas bona

Sebastianus Erizzo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sebastianus Erizzo aeri incisus a Paulo Caronni.

Sebastianus Erizzo[1] (natus Venetiis 19 Iunii 1525; mortuus ibidem 5 Martii 1585) fuit numismatista et scriptor Venetus. Patricia gente natus, ut pater senator erat atque etiam anno 1582 in consilium decemvirorum qui Venetorum civitatem gubernabant electus est.

Opera philosophica[recensere | fontem recensere]

Philosophiae tamen prima aetate potius quam rebus publicis studebat atque Timaeum Platonicum[2] ac postea alios dialogos selectos[3] Italiane interpretatus adnotationibus suis instruxit. Iam primo libro suo Trattato di Messer Sebastiano Erizzo dell'instrumento et via inventrice de gli antichi[4] inscripto Platonem sequebatur dum de perveniendi ad scientiam via disserit. Porro sex breves narrationes, sub titulo Le sei giornate collectas[5], composuit. Quibus narrationibus philosophiam moralem illustrare volebat.

Quoddam opusculum ad politicam quoque pertinens[6] composuit. At magnum opus eius, cuius plures editiones paulatim per quindecim annos auctas emendatasque praelo mandavit est dissertatio numismatica Discorso sopra le medaglie degli antichi inscripta[7].

Discorso sopra le medaglie antiche[recensere | fontem recensere]

Titulus primae editionis anni 1559.

Nam nummorum antiquorum collector avidus erat : circiter duo milia domi in cimeliarcho suo heredibus reliquit. Quae collectio, mortuo Sebastiano, non periit dispersa sed per varias vicissitudines ad patricium Venetum Ioannem Dominicum Theupolum in solidum pervenit. Ita Erizzi numismata cum cetera eius collectione edita est[8].

Primus, anno 1555, Aeneas Vicus, antiquarius et scalptor Parmensis, dissertationem de numismatibus antiquis in lucem typographicam Italiane ediderat[9] quae non tam testimoniis auctorum antiquorum, quibus Gulielmus Budaeus[10] et plures alii iamdudum usi erant, quam ipsis numismatibus sive in suo sive in amicorum cimelarcho collectis innitebatur. Quinto post anno (1559) Sebastianus Erizzus librum similiter inscriptum et ipse edidit : Discorso di M. Sebastiano Erizzo, sopra le medaglie antiche : con la particolar dichiaratione di molti riuersi[11], in quo nonnumquam opinionem antecessori contrariam praefert . Ut indicat titulus, secundam partem addidit ubi aversas partes nonnullorum numismatum rariorum e collectione sua, a Iulio Caesare ad Constantinum Magnum filiumque Constantium, buxeis typis impressas commentario suo explicabat[12]. Nam si in adversis partibus capita imperatorum exprimebantur, aversae partes eorundem nummorum magnam varietatem praebebant atque chronicum quoddam rerum gestarum Romanarum[13] ei videbantur esse atque velut imagines res in historiis narratas vel etiam nonnumquam in historiis omissas illustrantes.

Hic modicus liber (469pp. in-8°) secunda editione multum ampliatus est (780pp. in-4°). Tertia editio anni 1571[14] et ultima sine anno 272 pp. commentariorum ad nummos "consulares" sine imaginibus insuper addiderunt. Infeliciter quidem ! Nam de nummis ab Huberto Goltzio publicatis[15] disserit quae paene omnes falsae sunt.

In hoc praecipue dissentiunt Vicus et Erizzus, quod Erizzus persuadere nobis vult numismata quae effigiem imperatorum Romanorum praebent monetae locum numquam habuisse sed tantum commemorationis et gloriae causa percussa esse, ut amicis darentur. Contrariam opinionem de nummis consulum vel triumvirorum tuetur quos in usu cotidiano ad emendum vendendumque usurpatos esse non negat[16]. Quae doctrina quamquam verisimilis non est, tamen multi numismatistae sedecimi et septimi decimi saeculi de ea re disceptavere dum paene omnes Aeneae Vico adsentiuntur atque opinionem Erizzi aspernantur[17]. Duobus praecipuis argumentis rationem opinionis suae reddebat Erizzus : 1) sacram esse imperatorum effigiem nec vilibus usibus foedendam 2) pulchriora esse et nimis artificialiter scalpta illa numismata quam ut moneta antiquorum fuisse posset. Porro nonnulla magno modulo (sestertios in animo habebat) et nimia asperitate (etenim nummi moderni multo leviores sunt quam antiqui) parum commoda ad mercatuarm ei videbantur. Videlicet Erizzus non cognoverat quam ingens numerus talium nummorum inveniendus esset, per totum Imperium Romanum dispersum.

Opera litteraria[recensere | fontem recensere]

Praeter Le sei giornate, quarum materia saepe e Valerio Maximo sumpta est, Sebatianus Erizzo Petrarcae commentator Platonicus fuit[18]. Et ipse nonnulla poemata scripsit quae hic et illic dispersa inveniuntur (Ibi exempli gratia). Eius Lettera sulla poesia vicesimo tantum saeculo curante S. Zoppi publicata est[19].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Forma Italiana mihi quidem praevertenda videtur ; raro enim et varie nomen latinizatum est: in catalogo collectorum numismatum Huberti Goltzii(1563) Sebastianus Erizius, in interpretatione Latina Antonii Augustini per Andream Schottium facta (1617) Sebastianus Erizzus, in manuscripto quodam Onuphrii Panvinii Sebastianus Eryx (Ferrary p.56) legitur. Scriptores posteriores unum ex his auctoribus secuti sunt : at firma auctoritate nomen Latinum caret, eo magis quo Sebastianus Erizzo omnia opera sua Italiane composuit.
  2. Il Dialogo di Platone, intitolato il Timeo, overo della natura del mondo, tradotto di lingua greca in italiana da M. Sebastiano Erizzo, Venetiis, 1558.Hic legere potes
  3. I dialoghi di Platone, intitolati, l'Eutifrone overo della santita, - l'Apologia di Socrate, il Critone, ò di quel che s'ha affare. - il fedone, ò della immortalità dell'anima. - il Timeo, overo della natura. Tradotti di lingua Greca in italiana da Sebastiano Erizzo, e dal medesimo di molte utili annotationi illustrati, con un comento soprà il Fedone... Venetiis, 1574.
  4. Venetiis, 1554.
  5. Venetiis, 1567
  6. "Discorsi de'i governi civili" apud Bartolomeum Cavalcanti, Trattati Overo Discorsi di M. Bartolomeo Cavalcanti sopra gli Ottimi Reggimenti delle Republiche Antiche et Moderne., Venetiis, 1571 Hic legere potes et iterum apud Gasparum Contarini, Della republica et magistrati di Venetia libri V di M. Gasparo Contarini ... Con un ragionamento intorno alla medesima di M. Donato Giannotti Fiorentino. Et i discorsi di M. Sebastiano Erizzo, & di M. Bartolomeo Cavalcanti: aggiuntoui vno di nuovo dell'eccellenza delle republiche ..., Venetiis 1591. Textus
  7. Sic ab anno 1568. Editio 1559 : Discorso sopra le medaglie antiche.
  8. Musei Theupoli antiqua numismata olim collecta a Joanne Dominico Theupolo, aucta & edita a Laurentio ... et Federico ..., fratribus Theupolis. Venetiis, 1736. Hic legere potes
  9. Discorsi di M. Enea Vico parmigiano : sopra le medaglie de gli antichi, divisi in dve libri, ove si dimostrano notabli errori di scrittori antichi e moderni intorno alle historie romane .., Venetiis, 1555. Reed. 1558. Hic legere potes.
  10. De Asse et partibus eius, 1514.
  11. Venetiis, bottega Vlagrisiana.
  12. IM Simon 253.
  13. IM Simon 216-231.
  14. Hic legere potes
  15. 1566 : Fastos magistratuum et triumphorum romanorum ab Urbe condita ad Augusti obitum, ex antiquis tam numismatum quam marmorum monumentis restitutos... Hubertus Goltzius dedicavit Hic legere potes
  16. Quocirca in titulo editionis 1571 monete consulari opponuntur medaglie degli imperatori romani.
  17. IM Simon 69.
  18. Espositione di M. Sebastiano Brizzo nelle tre canzoni di M. Francesco Petrarca, chiamate le tre sorelle, nuovamente mandata in luce da M. Lodovico Dolce. In Vinetia: appresso Andrea Arrivabene, 1561 et 1562 Hic legere potes
  19. Olschki, 1989.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Renzo Bragantini (curator), Le sei giornate, Romae, Salerno, 1977. [Editio cum commentario]
  • Dizionario biografico degli italiani, 1993, vol.43. Hic legere potes
  • Federica Fontana, "Sebastiano Erizzo tra collezione, epistolario e riscrittura", Numismatica e antichità classiche : quaderni ticinesi, 2013(42), 329-355.
  • Isabella Palumbo-Fossati, "Il collezionista Sebastiano Erizzo e l'inventario dei suoi beni", Ateneo veneto, 1984(22) : 201-218,
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [1] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks
  • Franco Tomasi, "Una scheda su Sebastiano Erizzo traduttore del Timeo (e una lettera inedita a Bassiano Landi)", Quaderni Veneti, 2014(3) : 47-56 Hic legere potes