Hubertus Goltzius

E Vicipaedia
Hubertus Goltzius anno 1574 pictus.

Hubertus Goltzius (natus Venloni 30 octobris 1526-mortuus Brugis Flandrorum 24 Martii 1583) fuit scalptor et numismatista Belgicus. Instigante Marco Laurino, domino de Watervliet, viro divitissimo et bibliophilo, qui pecuniam ei subministrabat, magnam peregrinationem per totam Europam suscepit (1558-1560), ut praecipuos collectores numismatum antiquorum adiret[1] atque nummos in eorum cimeliarchiis servatos delinearet. Postquam domum rediit officinam typographicam Marci Laurini sumptibus in domo sua posuit et libros tabulis numismaticis aeri incisis magnifice illustratos publicavit (ita ut nomen typographi quoque fortasse sibi meruerit).

Inceptum eius magnam famam nanctum est et anno 1644/1645 memoria eius editione posthuma operum omnium in officina Plantiniana adhuc honorata est (quae et ipsa anno 1708 reedita est). Nihilominus iam decimo septimo saeculo eruditi homines mirabantur sese multos nummos olim a Goltzio publicatos nusquam ipsos vidisse. Etenim multi nummi non genuini illis libris inerant et ipse titulos multorum nummorum volens adulterasse videtur ut propositis suis eos aptaret[2]. Itaque octavo decimo saeculo a severissimo censore Iosepho Eckhel falsi damnatus in oblivionem incidit. Non negare tamen licet quin Hubertus Goltzius multum ad studia numismatica propaganda contulerit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Venloni natus Hubertus primam aetatem Herbipoli (Würzburg) egit unde a patre Rutgero, qui numismatum antiquorum collectioni studebat, Leodium apud Lambertum Lombardum pictoriae artis perdiscendae causa missus est (et ipse L.L. collector numismatum erat si quidem catalogo ipsius Goltzii credimus). Postea Antverpiae, quae tum maxima Europaea urbs erat, consedit, uxorem duxit atque nummis antiquis mercandis vendendisque vitam quaerebat (in qua mercatura socius geographi viri Abrahami Ortelii fuit). Post biennii peregrinationem secundam partem aetatis suae Brugis[3] transegit ubi libros suos edebat : ob quae opera anno 1567[4] civitate Romana honoris causa donatus est.

Opera numismatica[recensere | fontem recensere]

Pulcherrimi libri H. Goltzii hodieque a bibliophilis magno aestimantur, praecipue primus eorum qui eum notum fecit quia coloratis illustrationibus eum exornare susceperat, id est typographice coloratis[5] non manu a possessore ut fieri solebat. Hoc ut efficeret tribus tabulis uti solebat, duabus ligneis quorum altera colore fulvo opaciore inlita erat, altera vero colore fulvo lucidiore, et tertia aenea cui lineamenta vultus incidebantur. Praeterea nonnulli loculi albi relinquebantur.

Caput Caroli Quinti. Reeditio anni 1645 ad imitationem tabulae saeculo priore ab Huberto Goltzio incisae et coloratae.
  • Vivae omnium fere imperatorum imagines a C. Julio Caes. usque ad Carolum V et Ferdinandum ejus fratrem ex antiquis veterum numismatis solertissime... adumbratae, necnon eorundem vitae, acta, mores... suis coloribus historico penicillo delineatae... per Hubertum Goltz... Antverpiae : in off. Aegidii Copenii Diesthemii, 1557.

Hunc splendidum librum ad gloriam Sacri Romani Imperii (quoniam per seriem nummorum continuationem inter imperatores Romanos et imperatores Germanicos ostendebatur) compositum per omnem Europam vendere ut posset, tribus linguis primo edidit : Latine, Italiane[6], Theodisce[7]. Mox additae versio Francica[8] (1559) et versio Hispanica[9] (1560). Unumquodque caput titulo et circulo punctorum circumdatum speciem nummi praebebat, nisi tamen quod vero nummo multo maius erat quoniam magnum folium implebat. In exadversa pagina vita et res gestae cuiusque imperatoris breviter narrabantur.

Post peregrinationem autem suam seriem librorum numismaticorum edidit, quorum maior pars in nummorum imaginibus consistebat ab ipso Goltzio tabulis aeneis incisis atque typographice expressis. Contra commentarii sive de re nummaria antiqua sive de singulis numismatum typis plerumque desunt. In tabulis tamen metallum (aurum, argentum, aes) et magnitudo notis indicantur, contra pondera omittuntur.

  • 1563 : C. Julius Caesar sive Historiae imperatorum Caesarumque romanorum ex antiquis numismatibus restitutae liber primus accessit C. Julii Caesaris vita et res gestae Huberto Goltz. herbipolita venloniano auctore et sculptore, Brugis Flandrorum. Hic legere potes. In hoc libro non tantum nummos Gai Iulii Caesaris sed etiam percussorum eius (Marcus Brutus, Gaius Cassius etc.) et duorum triumvirorum Marci Aemilii Lepidi et Marci Antonii publicavit. Plures nummos quam numismatistae priores (in primis Aeneas Vicus) edidit, nonnullos tamen dubiae fidei habitos.
  • 1566 : Fastos magistratuum et triumphorum romanorum ab Urbe condita ad Augusti obitum, ex antiquis tam numismatum quam marmorum monumentis restitutos... Hubertus Goltzius dedicavit Hic legere potes Hic liber famam Goltzii apud posteros quam plurimum laesit : nam dum Fastos consulares triumphalesque nuper Romae a Carolo Sigonio et Onuphrio Panvinio editos numismatibus suis illustrare cupit, nomina consulum in locum triumvirorum monetalium substituit, qui Monetae Romanae olim praeerant. Ita multos nummos fictitios typographice creavit : pars quinta tantum eorum sine dubio genuina dici potest. Quod eo magis deplorandum erat quo numquam ante Goltzium ullus numismatista corpus nummorum Romanorum ante imperatorum regimen percussorum in unum librum colligere conatus erat. Anno 1577 tandem Fulvius Ursinus corpus maiore fide dignum edidit[10] ; quem librum usque ad vicesimum saeculum omnes numismatistae secuti et imitati sunt.
  • 1574 : Caesar Augustus, sive Historiae imperatorum Caesarumque romanorum ex antiquis numismatibus restitutae, liber secundus ; accessit Caesaris Augusti vita et res gestae. Huberto Goltzio,... auctore. Hic legere potes Hic liber est corpus nummorum tempore primi imperatoris Romani, Caesaris Augusti (30 a.C.n. - 14), percussorum : multo plures inibi reperiuntur quam apud priores numismatistas.
  • 1576 : Sicilia et Magna Graecia sive Historiae urbium et populorum Graeciae ex antiquis numismatibus restitutae liber primus, Huberto Goltzio... auctore Hic legere potes. Maximum opus Huberti Goltzii fuit : primus hic liber numismaticae Graecae antiquae totus deditus est, coloniis et civitatibus Graecis in Italia meridionali et Sicilia positis (quae Magna Graecia vulgo vocatur). Cum multos alios nummos tum et prima numismata argentea Romana tertii saeculi a.C.n., didrachma Romano-Campana vulgo dicta, primum publicavit.
  • 1579 : Thesaurus rei antiquariae huberrimus; ex antiquis tam numismatum quam marmorum inscriptionibus pari diligentia qua fide conquisitus ac descriptus, & in locos communes distributus, per Hubertum Goltzium Hic legere potes Hoc est lexicum epigraphicum (cum multis abbreviationibus) non tantum e numismatum titulis sed ex omni genere inscriptionum ductum.

Praeter opera sua nonnullos libros amicorum quoque praelo suo mandavit, dissertationem de liguae Graecae vera pronuntiatione[11] et editiones poetarum antiquorum[12].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ipse enumerationem circiter 800 collectorum per urbes digestorum in ultimis paginis Caesaris sui nobis reliquit.
  2. IM Simon : 154-161.
  3. Antverpia Brugas anno 1558 transmigravit.
  4. ML Napolitano (2010).
  5. Printing colour 1400-1700 : history, techniques, functions and receptions Brill, 2015 [1]
  6. Le Vive imagini di tutti quasi gl'imperatori da C. Julio Caesare insino a Carlo V et Ferdinando suo fratello... con le vite, atti, maniere, virtu et vicii delli medesimi imperatori... per Huberto Goltz... In Anversa : spesa Huberto Goltz : nella botteca di Egidio Copenio Diesthemio, 1557.
  7. Lebendige Bilder gar nach aller Keysern, von C. Iulio Caesare, bisz auff Carolum V. und Ferdinandum seinem Bruder, ausz den alten Medalien sorgfaltigklich, nit gleich Vorzeit von andern, sunder warhaftiglich und getrewlich contrafhet, und derenselbigen Leben, beyde lobliche und laesterliche Thatten, mit dem historischen Pfinsel nach iren Farben gemalet : das erst Buch / durch Hubertum Gholtz von Wirtzburg ; Hic legere potes
  8. Les images presque de tous les empereurs depuis C. Julius Cæsar jusques à Charles V et Fernandinus son frère, pourtraites au vif, prinses des médailles anciennes : non comme elles ont esté evulguées par cy devant, ains au vrai et par tresgrande cure et diligence. Ensemble aussy leur vie et leurs faitz tant bons que mauvais, depaintz du pinceau historique. Dédiées au puissant et tres-illustre Philippe roy d'Espaigne, Naples, &c. Par Hubert Gholtz de Wirtzbourg paintre en Anvers.
  9. Los vivos retratos de todos los emperadores, desde Iulio Cesar hasta el emperador Carlos. V. y Don Fernando su hermano: sacados de las mas antiguas monedas, no como fueron sacadas por otros, sino pintadas muy fiel y verdaderamente, y las vidas y hechos, costumbres, virtudes, y vicios, pintados con sus colores, y puestos por historia. Al poderosissimo principe Don Phelipe catholico rey de España, por Huberto Goltzio pintor Hic legere potes
  10. Familiae Romanae quae reperiuntnr in antiquis numismatibus, ab Urbe condita ad tempora divi Augusti, ex bibliotheca Fulvii Ursini. Adjunctis familiis XXX ex libro Antonii Augustini,... Hic legere potes
  11. Adolphi Mekerchi Brugensis de veteri et recta pronuntiatione linguae graecae commentarius. Quid sigillatim hoc libro tractetur epistolium ad lectorem indicabit. Accessit appendix de graecorum accentibus, cum scholiis, Brugis Flandrorum excudebat Hubertus Goltzius. An. M.D.LXV
  12. Q. Horatii Flacci Carminum liber quartus, ex antiquiss. manuscriptis codicibus, cum commentariis falso adhuc Porphyrioni et Acroni adscriptis, opera Jacobi Cruquii... editus. Ejusdem in eundem adnotationes et Moschou tou Sikelou, kai Biōnos Smyrnaios eidyllia. Moschi Siculi, et Bionis Smyrnaei idyllia quae quidem exstant omnia, hactenus non edita. Accessit Phanoclis elegia, & alia Propertii. Omnia latinè tam soluta oratione quàm carmine reddita, doctissimorúmque virorum scholiis illustrata (1565)

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • C.E. Dekesel , Hubertus Goltzius, the father of ancient numismatics : Venlo-Weertsburg, 30. 10. 1526 - Bruges, 24. 10. 1583 : an annotated and illustrated bibliography, Gandavi Flandrorum : Bibliotheca numismatica siliciana, 1988
  • Hubertus Goltzius en Brugge, 1583-1983 : tentoonstelling ingericht door de Stad Brugge in het Gruuthusemuseum, 11 november 1983-30 januari 1984, curante W. Le Loup., Brugis Flandrorum : Stadsbestuur, 1983.
  • Maria Luisa Napolitano, Hubertus Goltzius e la Magna Graecia. Dalle Fiandre all’Italia del Cinquecento, Napoli, Luciano Editore (Itala Tellus, 3), 2011. Recensio critica
    • 'Hubertus Goltzius e la Civitas almae urbis Romae', Anabases, 2010 (11) : 55-94 Hic legere potes
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [2] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks