Lingua Latina per se illustrata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Latina per se illustrata, opus palmare ab Hans Henning Ørberg conscriptum atque insequentibus decenniis ab eo ipso auctum retractatumque non secundum tralaticiam linguae Latinae docendae methodum, sed naturae rationem est compositum. Discipuli igitur a facillimis sententiis incipiunt velut "Roma in Italia est”. Omnia dehinc vocabula nullo modo a sensibus sunt abstracta, quippe quae semper non sola, sed iuncta in textu appareant illustrenturque imaginibus vocibusve iam notis. Item res grammatica ita proponitur ut non tantummodo praecepta quaedam, sed linguam ipsam discamus ex qua grammatici quondam eadem exprompserunt exempla auctoritate freti auctorum; nam hi vel imprimis sunt sequendi, ex lingua ipsa etiam praecepta haurienda. Itaque hoc non postulatur a discipulis ut in patrium sermonem convertant, sed ut Latine legant, intellegant, loquantur, cogitent. Neque hanc ipsam ob causam lexica desiderantur, nam memoria, lingua, animi ingenium continenter exercentur. Ipse suasit omnibus rationem docendi "directam" et "inductivam" qua lingua Latina tuto, cito, iucunde disceretur, id est per exempla, non per praecepta.

Haec igitur librorum scholasticorum series in duas dividitur partes quarum volumina principalia inscribuntur Familia Romana et Roma Aeterna. Qui libri non soli in scholis tractantur, sed etiam magna stipantur caterva editionum operum Ciceronis, Sallustii, Vergilii, Ovidii, cet. quae ad usum discipulorum sive Ioannes Ørberg ipse sive eius amici fautoresque ubique gentium aptaverunt vel nunc ipsum praeparant. Nam libri eius in plurimis totius orbis terrae scholis adhibentur; cuius rei testimonio sit enchiridion discipulorum quod primum forsitan Danice vel Anglice exaratum etiam in Germanicum, Francogallicum, Hispanicum, Italicum, Bohemicum sermonem est conversum.

Series anno 1955 in publicum data, titulo "Lingua Latina secundum naturae rationem explicata", anno 1990 emendata titulo "Lingua Latina per se illustrata" in lucem prodit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.