Lingua Latina sine molestia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Latina sine molestia sive Francogallice Le Latin sans peine est liber a Clemente Desessard scriptus, Patre Basilio Hypeau adiuvante, qui in serie librorum didacticorum "Assimil" Lutetiae anno 1966 editus est.

Fuit prima ratio in Francia ad facile usum linguae Latinae vivae addiscendum divulgata.

Liber, a Clemente Desessard editus, quamquam perutilis, novas editiones non iam habet.

Altera editio Isabellae Ducos-Filippi[recensere | fontem recensere]

Editione a Clemente Desessard exhausta, domus editoria "Assimil" alteram editionem, curante Isabella Ducos-Filippi praetulit edere. Haec nova editio nihil commune habet cum pristina, Isabella Ducos-Filippi, Universitaria, eam secundum normas Universitarias conscripsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.