Savukoski
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur: Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus |
---|
Savukoski (lingua Samica Septentrionali: Suovvaguoika) est commune Finnicum fere 1100 hominum (anno 2014) in Lapponia situm. Spissitudo Savukoskorum communis est minima in numero communium Finnicorum, enim tantum 0,17 incolae habitant in unoquoque chiliometro quadrato.
Nomen Savukoski e duobus nominibus coniungitur, quae sunt savu ('fumus') et koski ('torrens'). Nomina substantiva Finnica saepe hoc modo formantur.
Communia vicina sunt Pelkosenniemi, Salla, Bellonia. Trans autem limitem orientalem iacet Russia.
Patrem Natalem, quem multi in Europa alibique habitantes in Rovaniemi habitare putant, Finni plerumque Korvatunturi promunturium, in Savukoski ad finem Russicum situm, incolere credunt.