Bellonia

E Vicipaedia
Ecclesia Belloniae.
Situs Belloniae communis.

Bellonia[1] seu Polemopolis[2] (Finnice Sodankylä; lingua Samica Septentrionali Soađegilli) est commune Finnicum fere 8800 hominum (anno 2014) in Lapponia situm. Areā secundum maximum Finnicum commune est; maximum autem, Inari, trans limitem septentrionalem Belloniae communis iacet. Alia communia vicina sunt Kemiiarvi, Kittila, Pelkosenniemi, Savukoski, atque Rovaniemi oppidum. In orientali autem vicina Belloniae communis est Russia.

Nomen Finnicum Sodankylä ex nominibus duobus coniungitur: sodan, quod casus genetivus est sota (bellum) nominis, atque kylä (vicus). Ergo "vicum belli" significat Sodankylä.

Notae[recensere | fontem recensere]