Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pampa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pampae regio colore viridi indicatur.
Pampa Brasiliensis.

Pampa[1] (Hispanice pampa, pl. pampas) est vastissima planities stepposa et subtropica Americae Australis, quae partem Argentinae, omnem Uraquariam, et partem australem Brasiliae (Rivum Magnum Australem) operit. Agriculturae valde idonea est.

Stipa, andropogon, festuca sunt herbae pampae; Ozotoceros bezoarticus et Leopardus colocolo species animalium pampae endemicae sunt; rheae et cingulata plurima pampae habitant.

Maxima civium Argentinae pars pampam incolit; urbes Rosariensis, Platensis, et Sanctae Fidei Verae Crucis in pampa sitae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giagante de Vercesi V. 1978. "Pampa Surera." In El país de los argentinos: las Pampas, pp. 217–40. Bonaeropoli: Editorial Centro Editor de América Latina.
  • León, R. J. C. 1991. "Geographic limits of the region, Geomorphology and geology, Regional subdivisions, Floristic aspects, Description of the vegetation." In Natural Grasslands: Introduction and Western Hemisphere, ed. R. T. Coupland, 369–87. Amstelodami: Elsevier.
  • Padilla, Enrique. 1921. Notas sobre superstición y culto en parajes dispersos de la civilización pampeana. Bonaeropoli: Estrada.
  • Parodi L. R. 1947. "La Estepa Pampeana. La vegetación de la República Argentina." Geografía de la República Argentina: An. Soc. Angent. Est. Geograf. 8: 143–207.
  • Paruelo, J. M., J. P. Guerschman, et S. R. Verón. 2005. "Expansión agrícola y cambios en el uso del suelo." Ciencia Hoy 15: 14–23.
  • Portela, Juan B. 1909. Compendio de las tradiciones pampeanas. Bonaeropoli: Editorial Argentina.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 35°0′0″S 62°0′0″W  • Большая российская энциклопедия