Saronicus sinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saronicus sinus

Saronicus sinus[1] (Graece Σαρωνικὸς κόλπος) in Graecia pars est Aegaei maris et inde maris Mediterranei.

Sinus Saronicus ab Isthmo Corinthio a Sinu Corinthio separatur. Ab anno 1893 autem Canale Corinthio aedificato cum illo connexus est. In Sinu Saronico sunt insulae Salamis, Aegina, Agcistrium, Porus et paeninsula Methana. Sinui Saronico antepositae, qua Sinus Argolicus incipit, insulae Hydra et Docus sitae sunt.

Nomen a rege mythologico Sarone deductum est, qui cervam usque in mare persequens submersus est. Circa Sinum Saronicum (Attica, Peloponnesus) cultura Europaea orta est.

Geologice Sinus Saronicus est pars boreo-occidentalis Cycladum cum montibus igniferis adhuc vivis. Itaque regio eruptionibus ac terrae motibus exposita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saronicum sinum spectant.