Latinitas nondum censa

Nicolaus Černyševskij

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Černyševskij
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Černyševskij: imago
Nicolaus Černyševskij: subscriptio
Nativitas: 12 Iulii 1828; Saratovia
Obitus: 17 Octobris 1889; Saratovia
Patria: Imperium Russicum

Officium

Officium: Editor principalis
Munus: philosophus, diurnarius, mythistoricus, Scriptor, literary critic, Oeconomus

Consociatio

Religio: atheismus

Memoria

Sepultura: Voskresenskoye cemetery of Saratov

Nicolaus Gabrielis filius Černyševskij (Russice Николай Гаврилович Чернышевский, tr. Nikolaj Gavrilovič Černyševskij; natus Saratoviae die 12 Iulii (24 Iulii apud Calendarium Gregorianum) 1828, mortuus ibidem die 17 Octobris (29 Octobris apud Calendarium Gregorianum) 1889) erat philosophus socialista modo utopiae, nihilista, rerum novarum cupidus populista (motus vulgo Narodniki dicti) et scriptor Russicus.

Alumnus divisionis historico-philologicae facultatis philosophicae Universitatis Petropolitanae, Nicolaus Černyševskij initio ut magister, dein ut diurnarius et criticus litterarius favebat operi. Rerum novarum cupidus, modus gubernandi Imperii Russici sui temporis damnabat. Anno 1862 propter proclamationem suam criticam de reforma servos liberantem in Imperio Russico anno 1861 perfectam (quam non satis esse putavit), arrestatus est et dein plus quam viginti annos in carcere et exsilio mansit. Cum in arce Sanctorum Petri et Pauli Petropolitana incarcerabatur, inter menses Decembrem anni 1862 et Martium anni 1863, Černyševskij magnum opus suum – mythistoriam nomine Quid facere? (Russice «Что делать?») – scripsit. Ibi auctor exempla hominum bonorum generationis novae depinxit atque ethicam 'egoismi rationalis' suam introduxit. Opus illud opiniones multorum hominum (quorum fuit, e.g., Vladimirus Lenin) maxime affecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Černyševskij spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Opera Černyševskij in Bibliotheca Maximi Moškov (Russice)
  • Opera Černyševskij in Archivo Interretiali (in pluribus linguis)