Receptaculum aquae Volgogradense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Receptaculi Volgogradensis ripa alta, Stephani Razin saxum dicta

Receptaculum aquae Volgogradense[1] (Russice Волгоградское водохранилище) est receptaculum aquae in Russia, aquis Volgae fluminis impletum. Area receptaculi 3117 chm2 est. Volumen receptaculi pleni 31,5 chm³ est, altitudo media 10,1 m, maxima autem 41 m. In regionibus Saratoviensi et Volgogradensi situm est.

Nomen receptaculi ab hydroergasterio Volgensi derivatum est, quod inter Volgogradum et Volžskij urbes situm est; ab eo et canalis Volgo-Tanaiticus incipit. Annis a 1953 ad 1962 construebatur et receptaculum annis 1958-1961 aqua implebatur.

Saratovia et Kamyschin et Urbs Patrocinii et Rhapolis et Catharinopolis Germanorum et Nicolaopolis ad Volgam urbes in ripis receptaculi Volgogradensis stant. Ruslana et Bolloclea et Kamyschinkia fluvii in receptaculum aquam ferunt. Steppa ripas receptaculi occupat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 49°22′22″N 45°1′5″E • Большая российская энциклопедия