Ecclesiae Reformatae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ecclesiae Reformatae appellantur variae ecclesiae, quae ex traditione reformationis ortae sunt. Praecipue a Hulderico Zvinglio, qui reformator ecclesiae urbis Turici factus est, et ab Ioanne Calvino, qui multos annos Genavae praedicavit, repetunt.

Ecclesiae Reformatae sicut ecclesiae Lutheranae ad Protestantes pertinent. Grex maxima toto orbe terrarum hodie sunt Ecclesiae Presbyterianae, quae in Scotia ortae sunt.

In theologia reformata Biblia ut scriptura sacra nodus ac coitus vitae sunt; interiora templorum simplicia sunt, nihil fideles a Dei verbo avertere debet. Sacramentis, quae sola signa ducuntur (ut puta eucharistia) in praxi liturgica minus ponderis est quam in Ecclesia Catholica Romana aut in Lutheranismo et soli praedicationi evangelii serviant. Maximi momenti est doctrina Praedestinationis. Ad vitam ecclesiarum Reformatarum saeculis praeteritis etiam severa iussa moralia pertinebant, quae ab auctoritate communitaria servata sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eberhard Busch: Reformiert. Profil einer Konfession. TVZ, Turici 2007, ISBN 978-3-290-17441-5.
  • Carter Lindberg: The European Reformations. 2. editio. Wiley-Blackwell, Malden MA et al. 2010 ISBN 978-1-4051-8067-2.
  • Andrea Strübind: Eifriger als Zwingli. Die frühe Täuferbewegung in der Schweiz. Duncker & Humblot, Berolini 2003, ISBN 978-3-428-10653-0


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!