Rutilus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rutilus

Rutilus vel rutilans est nomen coloris rubro vel etiam aureo similis.

In Latinitate classica[recensere | fontem recensere]

Explicat Varro rutilum et rufum paene idem esse: aurei rutili et inde etiam mulieres valde rufae rutilae dictae[1]. Non solum de crinibus, ut rufus, rutilus dicitur, sed interdum et de canibus[2], de flamma[3] et de auro[4].

In Latinitate biologica[recensere | fontem recensere]

In binominibus specierum rutilus vel sensu antiquo usurpatur[5], vel ad colorem rubrum cum nitore quodam metallico dicitur[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De lingua Latina, VII 5, § 83 Müll.; cf. Fest. p. 285 ib. Plaut. Rud. V 2, 14 etc.
  2. Fest. p. 285 Müll.
  3. Vergilii Georgica I 454.
  4. Luc. IX 364.
  5. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. изжелта-красный, краснеющий, красноватый.
  6. Ioannis Lindley An Introduction to Botany, vol. II, Londinii 1848, p. 372 (Textus apud Google Books)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • glossa dictionary (Anglice, Latine)
Colores Latini: series paginarum brevium
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.