Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatium Cancellariae, sedes Signaturae Apostolicae

Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae (breviter STSA) est dicasterium Curiae Romanae et supremum tribunal Sanctae Sedis.[1] Signatura Apostolica regitur lege propria (LP).[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo Signaturae Apostolicae est in saeculo XV. Nomen derivatur ab signatura, qua praefectus vel referendarius supplicationem permisit ("concessum").[3] Mox erant duae Signaturae: Signatura gratiae et Signatura iustitiae,[4] convenientes in Raphaelis Stantiam Signaturae.[5] Signatura iustitiae fuit etiam supremum tribunal civile.[6] In Anno 1908 Pii X Constitutio Sapienti consilio, antiquam ordinationem tribunalium Signaturae papalis gratiae et iustitiae supprimens, novam Signaturam Apostolicam creavit.[7] Initio in Palatio Datariae, ab anno 1940 in Palatio Cancellariae sedem habet.

Competentiae[recensere | fontem recensere]

In processu iudiciali Signatura Apostolica cognoscit:

  1. querelas nullitatis[8] contra decisiones definitivas vel vim sententiae definitivae habentes Rotae Romanae (artt. 51–54 LP);
  2. petitiones restitutionis in integrum[9] contra decisiones Rotae Romanae (artt. 55–57 LP);
  3. recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen[10] (artt. 58–61 LP);
  4. exceptiones suspicionis[11] (artt. 62–65 LP) aliasque causas (artt. 66–69 LP) contra Iudices Rotae Romanae propter acta in exercitio ipsorum muneris;
  5. conflictus competentiae[12] inter tribunalia, quae non subiciuntur eidem tribunali appellationis, nisi aliud iure provisum sit (artt. 70–72 LP).

In processu contentioso administrativo Signatura Apostolica cognoscit:

  1. de recursibus adversus actus administrativos singulares (artt. 73–94 LP);
  2. de actus administrativi exsecutionis suspensione (artt. 95–100 LP);
  3. de reparatione damnorum (artt. 101–103 LP);
  4. de aliis controversiis administrativis (art. 104 LP);
  5. de conflictibus competentiae inter dicasteria (art. 105 LP).

Signaturae Apostolicae quoque est rectae administrationi iustitiae invigilare; itaque est occupata in:

  1. sanctionibus disciplinaribus (art. 113 LP);
  2. recursibus hierarchicis, qui ad rectam administrationem iustitiae pertinent (art. 114 LP);
  3. commissionibus aliisque rescriptis (artt. 115–117 LP)
    prorogatione competentiae tribunalium inferiorum
    – approbatione tribunalium interdioecesanorum vel appellationis;[13]
  4. nullitatis matrimonii declaratione in casibus, qui accuratiorem disquisitionem vel investigationem non exigant[14] (art. 118 LP);
  5. decretis exsecutivitatis in ordine ad effectus civiles[15] obtinendos (artt. 119–121 LP).

Sigla protocolli[recensere | fontem recensere]

  • CA: Contentiosus Administrativus
  • CC: Conflictus Competentiae
  • CG: Contentiosus Iudicialis (Italiane «Contenzioso Giudiziario»)
  • CP: Commissiones Pontificiae
  • EC: Effectus Civiles
  • ES: Examen Sententiarum
  • SAT: Status et Activitas Tribunalium
  • VAR: Variae
  • VT: Vigilantia Tribunalium

Exemplum: Prot. N. 51354/16 CA

Compositio[recensere | fontem recensere]

Apud Signaturam Apostolicam agunt:

  • Praefectus (art. 5 LP)
  • Secretarius (art. 6 LP)
  • Promotor iustitiae, duo Substituti (art. 7 LP)
  • Defensor vinculi (art. 8 LP)
  • Praepositus Cancellariae (art. 11 LP)
  • Congressus, cui Praefectus praeest (art. 22 LP)
  • Collegia quinque vel trium Iudicum (art. 21 LP)
  • Signatura Plena (art. 1, § 3 LP).

Praefecti ab anno 1908[recensere | fontem recensere]

  1. Vincentius Vannutelli (1908–1914)
  2. Michael Lega (1914–1920)
  3. Augustus Silj (1920–1926)
  4. Franciscus Ragonesi (1926–1931)
  5. Bonaventura Cerretti (1931–1933)
  6. Henricus Gasparri (1933–1946)
  7. Maximus Massimi (1946–1954)
  8. Iosephus Bruno (1954)
  9. Caietanus Cicognani, propraefectus (1954–1959)
  10. Franciscus Roberti (1959–1969)
  11. Dinus Staffa (1969–1977)
  12. Pericles Felici (1977–1982)
  13. Aurelius Sabattani (1983–1988)
  14. Achilles Silvestrini (1988–1991)
  15. Gilbertus Agustoni (1992–1998)
  16. Zenon Grocholewski (1998–1999)
  17. Marius Franciscus Pompedda (1999–2004)
  18. Augustinus Vallini (2004–2008)
  19. Raimundus Leo Burke (2008–2014)
  20. Dominicus Mamberti (ab anno 2014)

Nonnullae decisiones 1910–1924[recensere | fontem recensere]

divulgatae in Acta Apostolicae Sedis:

Anno AAS pp.
1910 431, 699, 733
1911 79, 82, 83, 110,
335, 353, 356, 467
1912 288, 350, 570
1913 138, 355, 379, 531
1914 19, 68, 165, 295,
400, 414
1915 355
1916 206, 287, 375
1917 291, 517
1918 39, 391
1919 295
1920 252
1921 269
1922
1923 180
1924 105

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. art. 121 Constitutionis Apostolicae Pastor Bonus, AAS 80 (1988) 841; can. 1445 CIC (antea can. 1602–1605 CIC/1917)
  2. Lex propria Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae, AAS 100 (2008) 513
  3. uni-passau.de: Practica cancellariae apostolicae (ab annis 1431/1458)
  4. uni-passau.de: Practica cancellariae apostolicae (ab anno 1492)
  5. Musea Vaticana: Stanza della Segnatura
  6. Regolamento legislativo e giudiziario per gli affari civili (10 Novembris 1834), §§ 274, 335, 384
  7. AAS 1 (1909) 15
  8. cf. can. 1619 seqq. CIC; can. 1302 seqq. CCEO
  9. cf. can. 1645 seqq. CIC; can. 1326 seqq. CCEO
  10. cf. can. 1644 CIC; can. 1325 CCEO
  11. cf. cann. 1448, 1624 CIC; cann. 1106, 1305 CCEO
  12. cf. can. 1416 CIC
  13. cf. STSA: Alcuni decreti riguardanti i tribunali interdiocesani, Ius Ecclesiae 24 (2012) 183
  14. art. 5, § 2 Instructionis Dignitas connubii
  15. cf. Conventiones inter Apostolicam Sedem et Italiam, AAS 77 (1985) 521, Art. 8, n. 2; Rempublicam Lusitanam, AAS 97 (2005) 29, Art. 16; Rempublicam Dominicianam, AAS 46 (1954) 433, Art. XVI, n. 2; Rempublicam Foederativam Brasiliae, AAS 102 (2010) 118, Art. 12, § 1